Jump to content

Pagina:A History and Defence of Magna Charta.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina emendata est
154
C A P I T U L A, &c.

Si aliquis tenens de Rege moriatur, licebit vicecomiti vel alio ballivo Regis ſaiſire & inbreviare catallum ipſius per viſum legalium hominum, ita tamen quod nihil inde amoveatur donec plenius ſciatur ſi debet aliquid liquidum debitum domini Regis, & tunc debitum domini Regis perſolvatur. Reſiduum vero relinquetur executoribas, ad faciendum teſtamentum, defuncti. Et ſi nihil Regi debetur, omnia catalla cedent defuncto.

Si aliquis liber homo inteſtatus deceſſerit; bona sua per manum proximorum parentum ſuorum & amicorum, & per viſum eccleſie, diſtribuuntur.

Ne vidue diſtringantur ad ſe maritandum dum volutrine ſine marito vivere, ita tamen quod ſecuritatem facient quod non maritabunt ſe ſine aſſenſu Regis, ſi de Rege teneant, vel dominorum ſuorum, de quibus tenent.

Ne conſtabularius vel alius ballivus capiat blada vel alia catalla, niſi ſtatim inde reddat, niſi reſpectum habere poſſit de voluntate venditoris.

Ne