Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/104

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


fidens coiiscientiae suae negligit famam suam, crudelis est. » Idem supra : « Provideamus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram liominibus. Propter nos, conscientia nostra sufficit in no- -bis. Propter alios fama nostra non pollui, sed pollere debet in nobis. Diue res sunt, conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo. »

Quid autem horum invidia ipsi Christo vel ejus membris, tam pro- phetis scilicet quam apostolis, seu aliis Patribus sanctis objiceret, si in eorum temporibus exi-teret, quum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis pracipue videret sociatos ? Unde et beatus Auguslinus in libro de Oprre Monachorum, ipsas etiam mulieres Domino Jesu Christo alquc aposlolis ita inseparabiles comites adha ?si>se demonstrat, ut et cumeisetiam ad praedicationem procederent.« Adhocenim, inquit1, et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministra- bant eis de sua substantia, ut nul>iu< indigerent horum quaj ad substantiam vitaihujus pertincrent. » Et quisquis non putat ab apostolis fieri, ut cum cis sanclae coiiversalionis mulierescmsitaient quocumque evangelium prsedica- bant evangelium audiat, et cognoscat quemadmodum hoc ipsius Domini excin- plo faciebant. In Evangelio enim scriplum est * : « Deinceps et ipse iter faciebat per civilates et castella, evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo, et muliercs aliquse, quae eraut curatae a spiritibus immundis, et infirmitalibus, Maria, quae vocatur Magdalena, et Joanua, uxor Cuzaj procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae mnltae quas ministrabaul ei de facultatibus suis. » Et LeoNonus, contra epistolam Parmeniani de Studio Monasterii : « Omniuo, inquit, profitemur non licere episcopa, presbytcro, diacono, subdiacono propriam uvorem, causa religionis abjicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter jaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse bcato Paulo dicentes : « Nunquid non habemus po- testatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cc- phas ? » Yide insipiens quia non dixit : Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectandi ? sed circumducendi : scilicet ut mercedc pneilicationis sustentarentur ab eis, n<x tamen deinceps foret inler eos car- nale eonjugiuni. » Ipse certe Pharisaeus, qui intra se deDomino ail* : « Hic, si es«et prophela, sciret utique quae et quaUs esset mulier quae tangit eum, quia peccatriv est ; » multo commodiorem, quantum ad humanum judicium spectat, lurpitudinis conjecturam de Domino concipere poterat, quam de nobis isti ; aut qui Matrem ejus juveni commendatam, vel prophetas cum viduis ma- ximc hospitari atquc conversari videbat, multo probabiliorem inde suspicio- nem contraherc. Quid etiam dixissent isti detraclores nostri, si Malchum illum 1 Cap. iv. — * I.uc, vin, i. —3 Corinth. I, ix, 5.—« Jcan, xix,27.