Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/126

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


verans obsequio. Quam quidem juvenculam ad monastica ? couversationis asperitatem non religionis devotio, sed tua tantum pertraxit jussio ; ubi si nihil a te promerear, quam frustra laborem dijudica. Nulla mihi super hoc merces expectanda est a Deo, cujus adhuc amore nihil me constat cgisse.

Properantem te ad Deum secuta sum habitu, imo praecessi. Quas cnim memor uxoris Loth retro converss, prius me sacris vestibus et professioue monastica quam teipsum Deo mancipasti. In quo, fateor, uno minus de te me confidere vehementer dolui atque erubui. Ego autem (Deus scit) ad Vul- cania loca tc properantem praecedere vel sequi pro jussu tuo minime dubi- tarem. Non enim mecum animus mcus, scd tecumerat. Sed et nunc maximc si tecum non est, nusquam est. Esse vero sine te nequaquam potest. Sed ut tecum bene sit, age, obsecro. Bcne autem tecum fuerit, si te propitium in- venerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro rebus. Utinam, dilccte, tua de me dileclio minus coufideret, ut sollicitior esset ! Sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo.

IMemcnto, obsecro, quae fecerim, et quanta debeas attende. Dum tecum carnali frucrcr voluptate, utrum id amore, vcl libidine agerem, iucertum pluribus habebatur.Nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. Omnes denique. mihi voluptates iuterdixi, ut tuse parerem voluntati. Nihil raihi reservavi, nisi sic tuam nunc praecipue fieri. Quae vero lua sit ini- quitas perpende, si mcrenti amplius persolvis minus, imo nihil penilus : pnesertim quum parvum sit quod exigeris, et tibi facillimum.

Per ipsum itaque, cui te obtulisli, Deum te obsecro, ut, quoquo modo potes, tuam mihi prsesentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem paclo, ut sic recreata divino alacrior vacem ob- sequio. Quum me ad temporales olim voluptales expeteres, crebris me epistolis visitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloissam po- nebas. Me platese omncs, me domus singulae resonabant. Qyanto autem rec- tius me nunc in Deum, quam tunc in Iibidinem excitares ! Perpende, ob- secro, quae debes, attcnde quac postulo ; et longam epistolam brevi fine concludo : vale, unice.