Qui vero, ejus membrum fieri cupil, tunc cum psalmista dicit ! : a Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.»— « Misericordia, sicut scriptum est*, judicium exaltat, » attendens qnod alibi Scriptura comniina- tur5, « judicium sine misericordia in eum qui misericordiam non facit. i
Quod diligenter ipse Psalmista considerans, ad supplicationem uxoris Nabal Garmeli, juramentum quod ex justitia fecerat, de viro ejus scilicet et ipsius domo delenda, per misericordiam cassavit. Orationem itaque justitise praetulit, et quod vir deliquerat, supplicatio uxoris delevit.
In quo quidem tibi, soror, exemplum proponitur, et securitas datur, ut, si bujus oratio apud hominem tantum obtinuit, quid apud Deum tua pro me audeat instruaris. Plus quippe Deus, qui pater est noster, filios diligit, quam David feminam supplicantem. Et ille quidem pius ct misericors habe- batur, sed ipsa pielas et miseripordia Deus est. £t quae tunc supplicabat mu- lier secularis erat et laica, nec ex saiictse devotionis professione Domino co- pulata. Quod si ex te minus ad impetrandum suflicias, sanctus qui tecnm est tam virginum quam viduarum conventus, quod per tc non poles, obtiuebit. Quum enim discipulis Yeritas dicat * :« Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum ; ». et rursnms : c Si duo ex vobis consenserint de omui re quam petieriul, fiet illud a Patre meo ; » quis non videat quantum apud Deum valeat sanctae congregationis frequens oratio ? Si, ut Apostolus asserit, a multum valet oratio justi assidua, » quid de multitudine sanctae congregationis sperandum est ?
Nosti, charissima soror, ex homelia beati Gregorii XXXVIII, quantum gufTragium invito seu conlradicenti fratri oratio fratrum mature attulerit. De quo jam ad extremum ducto quanta periculi anxietate miserrima cjus anima laboraret, et quanla desperatione et taedio vitae fratres ab oralione revocaret, quid ibi diligenter scriptum sit tuam minima latet pruden- tiam. Atque utinam confidentius te et sanctarum conventum sororum ad orationem invitet, ut me scilicet vobis ipse vivum custodiat, per quein, Paulo attestante, mortuos etiam suos de resurrectione mulieres acce- perunt.
Si enim Veteris et Evangelici Testamenti paginas revolvas, invenies maxima resuscitationis miracula solis vel maximc*feminis exbibita fuisse, pro ipsis vel de ipsis facta. Duos quippe mortuos suscitatos ad supplica- tiones malernas Yetus commemorat Teslamentum, per Eliam scilicet, et ipsius discipulum Elisxum. Evangclium vero trium tantum mortuorum
• Psalm , t, 1. - * Jacob, u, 13. — 5 Ibtd. — « Math.f zrm, 20. — • Jacob, v, tO