Jump to content

Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ancillulas suas adeo Deus obli viscatur, ut eas tibi superstiles reservet. Nunquam nobis vitam ille concedat, quae omni genere mortis sit gravior. Te nostras excquias celebrare, te nostras Deo animas convenit commendare, et quas Deo aggregasti ad ipsum praemittere ; ut nulla amplius de ipsis perturberis sollicitudine, et tanto laelior nos subsequaris, quanto sccurior dc nostra salute jam fueris.

Parce, obsecro, domine, parce bujusmodi dictis, quibus miseras miserrimas facias ; el ut ipsum, quodcunque vivimus, ue nobis auferas antc mortem. Sufficit diei malitia sua, et dies illa onmibus, quos inveniet, satis secum sollicitudinis afferet, omni amaritudine involuta. « Quid euim necessc est, inquit Seneca*, mala arcessere, et ante mortem vitam perdere ? »

11. Rogas, unice, ut quocunque casu nobis abscns banc vitam fmieris, ad cimiterium nostrum corpus tuum adferri faciamus, ut orationum scilicct nostrarum ex assidua tui memoria ampliorem assequaris fruclum. At vcro quomodo memoriam tui a nobis labi posse suspicaris ? aut quod orationi tempus tunc erit commodum, quando summa perturbatio nihil permittet quietum ? quum nec anima rationis sensum, nec lingua sermonis retinebit usum ? quum mens insaua in ipsum, ut ita dicam, Deum magis irata quam pacata, uon tam orationibus ipsum placabit qu ;im querimoniis irritabit ? Flere tunc miseris tantum vacabit, non orare licebit, et te magis subsequi quam sepelire maturandum erit, ut potius et nos consepelienda ? simus, quam scpelire possimus. Quae quum in te nostram amiserimus vitam, vivere, te recedente, nequaquam poterimus. Atque utinam nec tunc usque possimus ! Mortistusc mentio mors qiuedam nobis est. Ipsa autem mortis hujus veritas quid, si nos invenerit, futura est ? Nunquam Deus anuuat, ut hoctibi debitum superstites persolvamus, ut hoc tibi patrocinio subveniamus, quod a te penitus expectamus. In hoc utinam te praecessurae, non secutursc ! Parce itaque, obsecro, nobis, parce itaque unic® saltem tuse, hujusmodi scilicet supersedendo verbis, quibus tanquam gladiis mortis nostras transverberas animas, ut quod mortem pravenit ipsa mortc gravius sit.

III. Confectus maerore animus quietus non est, nec Deo sincere potest vacare mensperlurbationibusoccupata. Noli, obsecro, divinum impedire servitium, cui nos maxime mancipasti. Omne inevitabile, quod quum acciderit, moerorem maximum secum inferet, ut subito veniat optandum cst, ne timore

1 Epit., xxiv.