Jump to content

Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/144

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

inutili diu ante cruciet, cui nulla succurri providentia potest. Quod et poeta bene considerans Deum precatur dicens’ :

Sit subitum quodcunque paras ; sit ceca futuri Mens hominum fati : liceat sperare timenti.

Quid autem, te amisso, sperandum mihi superest ? Aut quae in hac peregri- natione causa remanendi, ubi nullum nisi te remedium habeam, et nullum aliud in te nisi hoc ipsuni quod vivis, omnibus de te mihi aliis voluptatibus interdictis, cui nec presentia tua concessum est frui, ut quandoque mihi reddi valeam ?

Q si fas sit dici : crudelem mihi per omnia Deum ! o inclementem clemeu- tiam ! o infortunatam fortunam ! Quae jam in me universi conaminis sui tela in tantum consumpsit, ut quibus in alios ssevial jam non habeat ! Plenam in me pharetram exhausit, ut frustra jam alii bella ejus formident. I JVec si ei adhuc telum aliquod superessct, locum in me vulneris inveniret. Unum inter tot vulnera metuit, ne morle supplicia finiam ; et quum interi- mere nou cesset, interilum tamen quem accelerat timet. 0 me miserarum misserrimam ! infelicium infelicissimam, quae quanto universis in te feminis praelata sublimiorem obtinui gradum, tanto hinc prostrata graviorem in tc et in me pariter perpessa sum casum ! Quanlo quippe altior ascendeutis gradus, tanto gravior corruentis casus. Quam mihi nobilium ac potentium feminarum fortuna unquam praeponerc potuit aut ;equare ? Quam denique adeo dejecit et dolore conficere potuit ? Quam in te mihi gloriam contulit ? t Quam in te mihi ruinam intulit ? Quam mihi vehcmens in ulramque partem I extitit, ut ncc in bonis nec in malis modum habuerit ? Quae, ut me miser- rimam omnium faceret, omnibus ante beatiorem eflecerat, ut, quum tanta perdidi pensarem, tanto me majora consumcrent lamenta, quanto me majora opprcsserant damna ; ct tanto major amissorum succederct dolor, quanlo major possessorum pracesserat amor el summas voluptatis gaudia summa moeroris terminaret tristitia.

Et, ut ex injuria major indignatio surgeret, omnia in nobis requitatis / jura pariter sunt pervcrsa. Duin cnim solliciti amoris gaudiis frucremur, I ct, ut turpiore, sed expressiore vocabulo utar, foraicationi vacaremus, di- 1 vina nobis severitas pepercit. Ut autem illicita licitis correximus, et bonore J conjugii turpitudinem iornicationis operuimus, ira Domini manum suam I super nos vehementer aggravavit, et intmaculatuiu uon pertulit torum, qui I diu antc sustinuerat pollutum.

« Luc., Pkarsal, u, 14-45.