tissimus in uxore novissimam atque gravissimam sustinuit pugnam, quae eum ad maledicendum Deo stimulabat. Et callidissimus tentator hoc | opttye noverat, quod saepius expertus fuerat, virorum videlicet ruinam in i uxoribus esse faciflimam. Qui denique etiam usque ad nos consuetam ei- tendens malitiam, qucm de fornicatione sternere non potuit, de conjugio tentavit ; et bono male est usus, qui malo male uti non est permissus.
Deo saltem super hoc gratias, quod me ille ut supra positas fitminas in culpam ex consensu non traxit, quam tamen in causam commissae malitie ex affeclu convertit. Sed et si purget animum meum innocentia, nec hujus reatum sceleris consensus incurrat ; peccata tamen multa praecesserunt, quao me penitus immunem ab hujus reatu sceleris esse non sinunt. Quod videlicet diu ante carnalium illecebrarum voluptatibus serviens, ipsa tunc meI rui quod nunc plector, et praecedentium in me peccatorum sequentia merito facta sunt pcena. Etiam malis ininiis perversus imputandus est exitus. Atque utinam hujus praecipue commissi dignam agere valeam pcenitentiam, ut pcenae illi tuae vulneris illati ex longa saltem poenitentiae contritione vicem quoquo modo recompensare queam ; et quod tu ad horam in corpore pertulisti, ego in’omni vita, ut justumest, in contritionementissuscipiam, et hoc tibi saltem modo, si non Deo, satisfaciam.
> V. Si enim vere miserrimi mei animi profitar infirmitatem, qua poenitentia Deum placare valeam non invenio, quem super hac semper injuria summae crudelitatis arguo ; et ejus dispensationi conlraria, magis eum ex indignatione offcndo, quam ex pcenitentiae satisfactionc mitigo. Quomodo etiam pcenitentia peccatorum dicitur, quantacunque sit corporis afflictio, si mens, adhuc ipsam peccandi retinet voluntatem, et pristinis aestuat desideriis ? Facile quidem est quemlibet conGtendo peccata seipsum accusare, aut etiam in exteriori satisfactione corpus aflligere ; difficillimum vero est a desidcriis maximarum voluptatum avellere animum. Unde et merito sanctus Job quum praemisisset1 : « Dimittam adversum me eloquium meum, »id est laxabo linguam, et aperiam os per confessionem in peccatorum meorum accusationem, statim adjunxit : « Loquar in amaritudine animae meae. » Quod beatus exponens Gregorius1 : c Sunt, inquit, nonnulli, qui apertis vocibus culpas fatentur, sed tamen in confessione gemere nesciunt et lugenda gaudentes dicunt…..Unde qui culpas suas detestans loquitur, restat, necesse est, ut bas in amaritudine animae loquatur, ut haec ipsa amaritudo puniat quidquid lingua per mentis judicium accusat. »
Sed h»c quidem amaritudo ver» pcenitentiae quam rara sit beatus dili-
» Job.i, 1.-» Mortl., a,45.