exemplo, propriæ famæ detrimentum non effugiunt? Quod quidem Origenes, ut dictum est, quum cuperet evitare, gravius sibi corporis detrimentum inferre sustinuit.
Nec solum in doctrina vel exhortatione feminarum mira sanctorum Patrum charitas innotuit, verum etiam in earum consolatione tam vehemens nonnunquam exit, ut ad earum dolorem lentendum nonnulla fidei ad versa promittere mira corum compassio videatur. Qualis quidem illa est beati Ambrosii consolatio, quam super morte Valentiniani imperatoris sororibus ejus scribere ausus est, et ejus qui cathecumenus sit defunctus salutem astruere, quod longe a catholica fide alque evangelica veritate videtur dissidere. Non enim ignorabant quam accepta Deo semper extiterit virtus infirmioris sexus.
Unde et quum innumeras videamus virgines Matrem Domini in hujus excellentia proposito sequi, paucos agnoscimus viros hujus virtutis gratiam adeptos; ex qua, quocunque ierit, ipsum sequi Agnum valerent. Cujus quidem zelo virtutis quum nonnulle sibi manum inferrent, ut quam Deo voverant integritatem etiam caris conservarent; non solum hoc in eis est reprehensum, sed apud plerosque hæc ipsarum martyria titulos ecclesiarum meruerunt.
Desponsate quoque virgines, si antequam viris suis carnaliter misceantur monasterium decreverint eligere et, homine reprobato, sponsum sibi Deum efficere, liberam in hoc habent facultatem, quam nequaquam viris legimus indultam. Quarum etiam pleræque tanto ad castimoniam zelo sunt accense, ut non solum, contra tegis decretum, pro custodienda castitate virilem præsumerent habitum, verum etiam inter monachos tantis præminerent virtutibus, ut abbates fieri mererentur, sicut de beata tegimus Eugenia, quæ, sancto etiam Heleno episcopo conscio, imo jubente, virilem habitum sumpsit, et ab eo baptizata monachorum collegio est sociata.
Hæc ad novissimarum petitionum tuarum primam, soror in Christo charissima, me satis rescripsisse arbitror ; de auctoritate videlicet ordinis vestræ, et insuper de commendatione proprie dignitatis, ut tanto studiosius vestra professionis propositum amplectamini, quanto ejus excellentiam amplius noveritis, Nunc ut secundam quoque, Domino annuente, perficiam, vestris id meritis et orationibus obtineam. Vale.