Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/50

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


que profecto actum est. Me itaque primogenitum suum, quanto cariorem habebat, tanto diligentius erudiri curavit. Ego vero, quanto amplius et facilius in studio litterarum profeci, tanto ardentius in eis inhæsi, et in tanto earum amore illectus sum ut, militaris gloriæ pompam cum hæredidate et prærogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curias penitus abdicarem ut Minervæ gremio educarer. Et quo iam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophiæ documentis prætuli, his armis alia commutavi, et trophæis bellorum conflictus prætuli disputationum. Proinde diversas disputando perambulans provincias, ubicunque hujus artis vigere studium audieram, peripateticorum æmulutor factus sum.

II. Perveni tandem Parisius, ubi jam maxime disciplina hæc florere consueverat, ad Guillelmum scilicet Campellensem, præceptorem meum in hoc tunc magisterio re et fama præcipuum : cum quo aliquantulum moratus primo ei acceptus, postmodum gravissimus extiti, quum nonnullas scilicet ejus senientias refellere conarer, et ratiocinari contra cum sæpius aggrederer, et nonnumquam superior in disputando viderer. Quod quidem et ipsi qui inter conscholares nostros præcipui habebantur tanto majori sustinebant indignatione, quanto posterior habebar ætatis et studii tempore. Hinc calamitatum mearum, quæ nunc usque perseverant, cœperunt exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa est invidia. Factum tandem est ut, supra vires ætatis meæ de ingenio meo præsumens, ad scholarum regimen adolescentulus aspirarem, et locum, in quo id agerem, providerem : insigne videlicet tunc temporis Meliduni castrum, et sedem regiam. Præsensit hoc prædictus magister meus, et quo longius posset scholas nostras a se removere conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut, priusquam a suis recederem scholis nostrarum præparationem præpediret, et provisum mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terræ nonnullos ibidem habebat æmulos, fretus eorum auxilio, voti mei compos extiti, et plurimorum mihi assensum ipsius invidia manifesta conquisivit. Ab boc autem scholarum nostrarum tyrocinio ita in arte dialectica nomen meum dilatari cœpit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim extingueretur. Hinc factum est, ut, de me amplius ipse præsumens, ad castrum Corbolii, quod Parisiacæ urbi vicinius est, quantocius scholas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores disputationis assuitus nostra daret importunitas. Non multo autem interjecto tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate, coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Francia quasi remotus, quærebar ardentius ab iis quos dialectica sollicilabat doctrina. Elapsis autem paucis annis, quum ex infirmitate jamdudum convalerem, præceptor meus