scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omues deprehendunt, non est facile unum latere. Sic itaque, pluribus evolutis mensibus, et de nobis accidit.
O quantus in hoc cognoscendo dolor avunculi ! quantus in separatione amantium dolor ipsorum ! quanta sum erubescentia confusus ! quanta c©n- tritione supcr aftlictione puella ? sum afilictus ! quantos moeroris ipsa de vere- cundia mea sustinuit aestus ! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigeral querebatur. Neuter sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem hsec corporum maxima erat copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat/et verecundise transacta jam passio iuverecundiores red- debat, tantoque vcrecundia ? minor extiterat passio, quanto convenientior vi- debatur actio. Actum itaque in nobis est quod in Marte el Yenere deprehensis poetica narrat fabula. Non multo autem post puella se concepisse comperit, et cum summa exullatione mihi super hoc illico scripsit consulens quid de hoc ipse facicndum deliberarem. Quadam itaque nocte avunculo ejus absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim, sustuli, et in patriam meam sine mora transmisi, ubi apud sororem meam taudiu conversata est, donec pareret masculum, quem Astralabium nominavit.
Avunculus autem ejus post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto acstuaret dolore, quanto afOceretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret. Quid autem in me ageret, quas mihi tcnderet insidias, igno- rabat. Si mc interficeret, seu in aliquo corpus meum debilitaret, id polissi- mum metuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur. Capero mc ct invilum alicubi coercere millatenus valebat, maxime quum ego mihi super hoc plurimnm providerem, quod eum si valeret, vel auderet, cilius aggredi non dubitarcm. Tandc-m ego ejus immoderatac anxidati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor, tanquam de summa proditione, meipsum vehementer accusans, conveni homiuem supplicando el promit- tendo quamcunque supcr hoc emcndationem ipse conslituerct, nec ulli mirabile id videri assercns, quicunque vim amoris cxpertus fuisset, et qui quanta ruina summos quoquc viros ab ipso statim humani generis exordio mulieres dejecerint memoria relinerel. Atque ut amplius eum mitigarem, supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere : eam scilicet quam corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id sccrcto fieret, ne famae detrimentum incurrerem. Ass^nsil ille, ct lam sua quam suorum tideet os- culis eam quam requisivi concordiam me cum iniit, quo me facilius proderet.
VII Illico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi, ut uxorem facerem, illa tamen hoc minimeapprobante, imopenitus duabusdecausis dis- suadente : tam scilicet pro periculo, quam pro dedecorc meo. Jurabat illum