diversoria habent, quorum opulentia non sentit expensas, nec quolidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non est, inquam , hgec conditio philoso- phorum quae divitum, nec qui opibus student vel saecularibus implican- tur curis, divinis seu philosophicis vacabunt ofiiciis. Unde ct insignes olim philosophi mundum maxime contemncntes, nec tam relinqucntes saeculum quam fngientcs, omnes sibi voluptatcs intcrdixcrunt, ut in unius philoso- phise requiescerenl amplexibus. Quorum unus et maximus Scneca Lucilium instruens ait * : c Non quum vacaveris, philosophandum est : omnia negli- genda sunt, ut huic assideamus, cui millum tempus satis magnum cst. Nou multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas. Non enim ubi iuterrupta est, manet. Resistendum csl occupationibus, nec cxplicatidie sunt, sed submovendae. » Quod nunc igitur apud nos amore Dci sustincnt qui vere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophiae qui nobiles in gcntibus extite- ruut philosophi. In omni namquc populo tam gcntili scilicet quam judaico, sive christiano, aliqui semper extiterunl fide seu morum honcstate caeleris praeeminentcs, et se a populo aliqua continentke vel abslinentia ? singulari- tate segregantcs. Apud Judaeos quidem antiquitus Nazaraei, qui se Domino se- cundum legem consecrabant, sive filii prophetarum Rlia ? vel Elisaei secta- tores, quos, beato attestante Hieronymo, monachos legimus in Veteri Testamento ; novissime autem tres ilhe ptulosophiae seclae, quas Josephus in libro Antiquitatum XVIII distinguens, alios Pharisaeos, alios Saduca ?os, alios nominat Essaeos. Apud nos vcro monachi, qui videlicct aut communem Apo- stolomm vitam, aut priorem illam ct solitariam Joannis imitantur. Apud gcntiles autem, ut dictum est, philosophi. Non enim sapientiae vcl philoso- phiae nomen tam ad scicntiae pcrccptionem quam ad vitae religionem rcfc- rebant, sicul ab ipso ctiam hujus nominis ortu didicimus, ipsorum quoquc testimonio sanctorum. Uude et illudcst beati Augustiui VIII de Civitale Dei libro, genera quidem philosophonim distingucntis : « Italicum gcnus auc- torem habuit Pythagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophirc nomcn exortum. Nam quum antcasapientes appellarcntur qui modo quodam lauda- ’ bilis vitae aliis praestarc videbanlur, iste, interrogatus qui profiterctur, phi- losophum se esse respondit, id esl studiosum vcl amatorem sapientice, quo- niam sapientem profitcri arrogantissimum vidcbatur. » Hoc itaquc loco quum dicitur : « Qui inodo quodam laudabilis vitae aliis pncstare vidcban- tur, i» aperte monstratur sapicntes gcntium, id est philosophos, ex laude vilac potius quam scientiao sic esse nominalos. Quam sobrie autcm atque continenter ipsi vixerint, nou cst noslrum modo excmplis colligerc, nc Mi- nervam ipsam videar docere. Si autem sitf laici gcntilcsque vixerunt, niilla
- Epit. 72.