Jump to content

Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

scilicet professione religionis adstricli, quid ie clericum atque canonicuw facere oportet, ne divinis officiis lurpes praeferas voluptates, ne te praecipi- tem haec Charibdis absorbeat, ne obscenitatibus istis te impudenter al<jiie irrevocabiliter immergas ? Qui si clerici praerogativam non curas, philosophi saltem dcfende dignilatem. Si reverentia Dei contemnitur, amor saltem ho- nestatis impudentiam temperet. Mcmento Socratem uxoralum fuisse, fit quam faedo casu hanc philosophiae labem ipse primo luerit, ut dcinceps caeteri excmplo ejus cautiores efficcrentur. Quod nec ipsc prceterit Hierony- mus ita in primo Contra Jovinianum de ipso scribens Socratc : « Quoiam autem tempore quum infinita convicia ex superiore loco iugerenti Xan- thippae restitissct, aqua profusus immunda, nihil respondit amplius, quain capite deterso : « Sciebam, inquit, futurum ut ista tonitrua imber sequc- retur. »

Addebat denique ipsa et quam pcriculosum mihi cssct eam reducere \ et quam sibi carius existeret, mihique honeslius amicam dici quam uxorcm, ut me ci sola gratia conservarct, non vis aliqua vinculi nuptialis constrin- geret ; tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conventu uostro percipere gaudia, quanto rariora. Ilacc ct similia persuadens seu dissuadens, quum meam deflectere non posset stultitiam, uec me sustincret offendere, suspirans vehementeret lacrymans, perorationem suam tali fine terniinavit : « Uiium, inquit, ad ultimum restat, ut in perditione duorum, minor non succedat dolor quam praecessit amor. » Ncc in hoc ci, sicut uiiiversusagno- vit mundus, prophetiaj defuit spiritus.j

Nato itaque parvulo nostro sorori mea ? commendalo, Parisius occultc revertimur, et post paucos dies, uocte sccrctis oralionum vigiliis in quadam ecclesia celebratis, ibidem summo manc, avuncuio cjus atque quibusdam nostris vel ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confwderamus. Moxque occulte divisim absicssimus, ncc nos ultcrius nisi raro latenterque vidimus, dissimulantes plurimum quod egeramus.

VIII. Avunculus autemipsius, atque domcstici ejus, ignominisc suac sola- tium qwerentes, initum matrimonium divulgare, et fidem mihi super hoc datam violare cceperunt ; illa autcm c contra anathematizare et jurare quia falsissimum esset. Unde vehementer ille commolus, crebris eam contumcliis afficiebat. Quod quum ego cognovissem, trausmisi eam ad abbatiam quara- dam sanctimonialium prope Parisius, qiuc Argenteolum appcllatur, ubi ipsa olim puellula educata fucrat atque erudita. Yestes quoque ei religionis, quac