Ambo itaque simul sacrum habilum suscepimus : ego quidem in abbatia Sancti Dionysii, illa in monasterio Argenteoli supradicto. Quæ quidem, memini, quum ejus adolescentiam a jugo monasticæ regulæ tanquam intolerabili poena plurimi frustra deterrerent ei compatientes, in illam Corneliæ querimoniam inter lacrymas et singulus prout poterat prorumpens, ait[1] :
- O maxime conjux !
- O thalamis indigne meis ! Hoc juris habebat
- Iti tanlum fortuna caput ? Cur inipia nupsi,
- Si miserum factura fui ? Nunc accipe ptrnis,
- Sed quas sponte luani.
Atque in liis verbis ad altare mox properat, ct confestim ab episcopo )>enc- dictum velum ab altare tulit, et se monasticae professioni coram omnibus alligavit.
IX. Vix autcm de vulnere adhuc convalueram, quum ad me conflucntcs clerici tam ab abbate nostro, quam a meipso, continuis supplicationibus effla- gitabant, quatenus quod hucusque pecuuise vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dci opcram studio darem, attendens quod mihi fuerat aDomino talentum commissum ab ipso esse cum usuris exigendum ; ct qui divitibus maxime hucusquc intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem ; ct ob hoc maxime Dominica manu me nunc tactum csse cognoscercm, quo liberius, a carnalibus illecebris et tumultuosa vita seculi abstractus, studio litterarum vacarem ; nec tam mundi quam Dei vere philosophus fierem. Eratautem abbatia illa nostra, ad quam me contuleram, sccularisadmodum vitae atquc turpissimae. Cujus abbas ipse, quo caeteris praelalione major, tanto vita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem iutolerabiles spurcitias ego frequenter atquc vehementer modo privatim, modo publice redarguens, omuibus me supra modum onerosum atque odiosum efJTeci, qui ad quotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi, occa- sionem nacti sunt, qua me a se removcreut. Diu ilaque illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoquc nostro el fratribus intervenien- tibus, ad cellam quamdam recessi, scholis more solito vacaturus ; ad quas quidem tanta scholanum multitudo confluxit, ut nec locus hospitiis, nec terra sufGceret alimentis. Ubi, quod professioni me» convenientius crat, sacne plurimum lectioni studium intendens, secularium artinm discipli- nam, quibus amplius assuetus fueram, et quas a mc plurimum require- bant, non penitus abjeci, sed de his quasi hamum quemdam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad verae philosophia) lcctionem attrahe- rem, sicut et summum christianorum philosophorum Origenem consuevisse
Hi&toria meminit ecclesiastica*. Quum autem in divina Scriptura non mi-
- ↑ Lucain, Pharsal., vm, 94 et 399/— * Euscb. Hist. eecles. u. 7.