Jump to content

Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

potentcs, sed unus omnipotens. »Quem quum episcopus suus incrcpare cœpisset, et rcprimere quasireum, qui in majestatem loqueretur, audacter illo restitit, el quasi Danielis vcrba commemorans, ait : « Sic, fatui filii lsracl, non judicantcs, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis Ijlium Israel. Revcrtimini ad judicium, et de ipsojudicc judicate, qui falem judicem quasi ad instructionem iidei et correctionem erroris instituislis, qui quum judicare deberet, ore se proprio condemnavit. Divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberat. t Tunc archiepiscopus assurgens, verbis, prout oportebat, comniutatis, sententiam legati confirmavit, dicens : « Rcvera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus ; et qui ab hoc dissentit aperte devius est, nec est audiendus. Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur, vel improbetur, atque corrigatur. » Quum autem ego adprofitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi neccssarium esse, nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quivis puer acque. facere posset. Ac ne ex ignorantia pretenderem excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fccerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrymas ; prout potui. lnde quasi reus et convictus abbati Sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum ejus, tanquam ad carcerem, trahor ; statimque concilium solvitur.


XI. Ahbas autem et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa exullatione susceperunt, et cum omni diligentia traclantes consolari frustra nitebantur. Deus qui judicas aequitatem, quanto tnnc animi felle, quanta mentis amaritudine teipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam, saepius repetens illam beati Anlonii conquestionem : « Jesu bone, ubi eras ?» Quanto autem dolore aestuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta desperatione perturbarer, sentire tunc potui, profcrre non possum. Confcrebam cum his quae in corporc passus olim fueram quanta nunc sustinercm : et omnium hominum me restimabam miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in comparatione hujus injuria ?, et longc amplius famac quam corporis detrimentum plangebam : quum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me lam pateutem violentiam siuccra iutentio amorquc fidei nostrac induxisseut, quae me ad scribendum compulerant. Quum autem lioc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfucrant a se culpam repcllentes in alios transfundebanl : adeo ut ipsi quoque