ab abbate nostro et fratribus facile impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem, sicut Hieronymum Romanorum expulit ad Orientem. Nunquam enim huic rei (sciat Deus) acquievissem, nisi ut quocunque modo has quas incessauter sustinebam oppressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara, etterrae lingua mihi incognita crat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima, et gens terræ illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in præcipitium se collidit, et ut puncto temporis mortem unam differat, aliam incurrit: sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli, ibique ad horrisoni undas Oceani, quum fugam mihi ulterius terræ postremitas non præberet, sæpe in orationibus meis illud revolvelam[1]: « A finibus terræ te clamavi, dumanxiaretur cor meum. » Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, quum tam animæ meæ quam corporis pericula pensarem, neminem jam latere arbitror. Certum quippe habebam quod, si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere tentarem, me vivere non posse, et si hoc in quantum possem non agerem, me damnandum esse. Ipsam etiam abbatiam tyrannus, quidam in terra illa potentissimus, ita jam diu sibi subjugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adjacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios judæos exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus quotidianis, quum nihil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis et filiabus sustentaret. Gaudebaut me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant quæ poterant, ut quum in administratione ipsa deficerem, compellerer aut a disciplina cessare, aut omnio recedere. Quum autem tota terræ illius barbaries pariter ex lex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adjutorium, quum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant, intus mihi fratres incessanter insidiabantur: ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret[2]: « Foris pugnæ, intus timores. »
Considerabam, et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecisscm, et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis, nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus incœptis atque conatibus meis redderer, ut jam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet[3]: « Hic homo cœpit ædificare, et non potuit con