Pagina:Ad Alpes.djvu/107

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Bene[1] hercle nūntiās,” inquit Cornēlius. “Perge modo.”[2]

Interim Anna ad Lūcium redierat, ac cēterī, morae impatientēs, in triclīniō sedēbant medicum exspectantēs, quī brevī advēnit. Et Cornēlius: “Salvē, medice,” inquit. “Fīlius meus parvulus minus bene[3] sē habet. Rōmam iter facimus. Celeriter eum sānārī volō.”

“Id quidem perfacile est,” inquit medicus. “Omnia ego facere possum. Modo crūs frāctum Aesculāpiō[4] obligāvī, et bracchium Apollinī. Quīn etiam mortuōs ex īnferīs excitāre soleō.”

At Cornēlius: “Crēdō.[5] Sed nunc expōne quid nōbīs faciendum sit.”

Dum haec fīunt, Anna arcessīta adiit, in gremiō Lūcium fovēns.[6] Quō vīsō, medicus: “Fac ut eius pedēs appāreant,” inquit. Quōs cum pertractāsset,[7] “Aquā gelidā,” inquit, “pedēs lavātō.”[8]

“Tē obsecrō, medice,” inquit Drūsilla. “Febris[9] modo in eum incidit. Male metuō nē gravēdō[10] sequātur, sī aquā gelidā pedēs perfūsī erunt.”

“Sīc faciendum est,” inquit medicus, “sī fīlium salvum optās. Ac interim fac ut hoc medicāmentum tertiā quāque hōrā abundē[11] hauriat.”

Quae cum dīceret, ex amphorā medicāmentum ātrum, picī[12] simile, in pateram[13] effundēbat. “Haec omnia,” inquit, “sī ad[14] praescrīptum[15] fīent, crās puer aut sānātus aut mortuus erit. Tum redībō. Iam valēte.” Quō dictō, domum sē recēpit.

  1. Bene, etc.: cf. VIII, 6.
  2. modo, only.
  3. minus bene, etc., is not very well.
  4. Aesculāpiō: the god of physicians. Being a quack, the doctor makes up in boasting what he lacks in skill.
  5. Crēdō, ironical, very good.
  6. foveō, fovēre, fōvī, fōtus, tr., nurse.
  7. pertractō, -āre, -āvī, -ātus, tr., feel of.
  8. lavātō: fut. imper.
  9. febris, -is, f., fever.
  10. gravēdō, -inis, f., cold.
  11. abundē, adv., copiously.
  12. pix, picis, f., pitch.
  13. patera, -ae, f., dish.
  14. ad, according to.
  15. praescrīptum, -ī, n., orders.