Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/119

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

in plausūs maximōs sē effundēbant, poēta Philoxenus, quī illīs temporibus apud eum[1] morābātur, semper sedēbat tacitus, aut etiam in cachinnōs ērumpēbat. Quem igitur tyrannus īrātus postrēmō in lautumiās abdūcī iussit.

“Sed nihilōminus vērus iūdex erat poēta. Nam ē lautumiīs dēmum reductus, cum versūs novōs tyrannī audīre cōgerētur, suā sponte surrēxit et recēdēbat. Hōc animadversō, Dionȳsius: ‘Quō abīs, Philoxene?’ At ille: ‘Ad lautumiās redeō,’ inquit.”

“Ille vērō poēta,” inquit Pūblius, “homō erat, nōn modo salsus, sed etiam audāx.”

At Cornēlius: “Aequē praeclārum est respōnsum philosophī Diogenis. Cui holera[2] lavantī[3] cum dīxisset Aristippus: ‘Sī Dionȳsiō adsentārī vellēs, ista nōn ederēs,’ ille: ‘Immō,’[4] inquit, ‘sī tū ista edere vellēs, Dionȳsiō tē adsentārī nōn opus esset.

“Verba philosophō[5] digna!” inquit Pūblius. “Sed quae sunt istae lautumiae, dē quibus tū modo mentiōnem fēcistī?”

Tum Cornēlius: “Cavernae sunt ingentēs, ex rūpibus[6] cavātae,[7] quibus prō carcere tyrannus ūtēbātur.” (Etiam hodiē ūna ex illīs lautumiīs ‘Dionȳsī auris’ appellātur, quod memoriae trāditum est eam ita fōrmātam[8] esse, ut resonandō vōcēs omnēs[9] ūnum in locum adferret; ibique cōnsistentem Dionȳsium solitum esse clam ea audīre, quae miserī intus inclūsī dē ipsō incautī loquerentur.)

“Mihi mīrandum vidētur,” inquit Pūblius, “eius cīvēs tot annōs crūdēlitātem tantam ferre potuisse. Sed dē eō iam satis dictum est; mihi Hannibalis calliditās[10] magis placet. Nōnne hīs in regiōnibus dux ille ōlim cum Rōmānīs manum cōnseruit?”

“Ita vērō,” inquit pater. “Nam haud procul hinc facta

  1. apud eum, at his court.
  2. holus, -eris, n., vegetables.
  3. lavantī, to him (as he was) washing.
  4. Immō, Nay, rather.
  5. philosophō: abl.
  6. rūpēs, -is, f., rock.
  7. cavō, -āre, -āvī, -ātus, tr., hollow (out).
  8. fōrmō, -āre, -āvī, -ātus, tr., shape.
  9. vōcēs omnēs: i.e., every word spoken.
  10. calliditās, -ātis, f., cleverness.