metus, quod tēcta proxima tremōribus maximīs quatiēbantur.
“Prīmā lūce dēmum oppidō excēdere vīsum est;[1] sed vehicula, quae prōdūcī iusserant, etsī in plānissimō campō, in contrāriās partēs agēbantur, ac nē lapidibus quidem fulta[2] in eōdem vēstīgiō quiēscēbant.
“Iam nūbēs in terram dēscendērunt, omniaque tenebrīs obscūrāta sunt. Tum māter fīlium vehementer hortārī coepit, ut, quō modō[3] posset, sē servāret; sē enim ipsam, annīs ac corpore gravem, bene moritūram, sī fīliō causa mortis nōn fuisset.
“Ille autem, manum eius amplexus, addere gradum coēgit. Brevī autem cinis cadēbat dēnsior; ac dē viā dēflectere[4] necesse erat, nē turbā hominum perterritōrum in tenebrīs obtererentur.[5] Ibi cōnsēdērunt, cum interim ululātus fēminārum, īnfantium vāgītus,[6] clāmōrēsque virōrum omnibus ex partibus audīrentur. Nam aliī parentēs, aliī līberōs, aliī coniugēs vōcibus quaerēbant.
“Iam cadēbat cinis tam multus et gravis, ut identidem surgere eumque excutere cōgerentur; opertī aliter essent, et pondere ēlīsī. Sed postrēmō cālīgō tenuāta[7] in fūmum discessit; sōl etiam effulsit,[8] lūridus[9] tamen, quālis esse solet, cum dēficit.[10]
“Plīnius et māter, Mīsēnum reversī, noctem suspēnsam atque inquiētam ēgērunt; nam etiam tum tremōrēs terrae continuābantur.[11] Sed inde abīre nōluērunt, priusquam dē salūte avunculī nūntius certus pervenīret.”
“Multīne hominēs hāc clāde periērunt?” inquit Sextus.
“Plūrimī vērō,” inquit pater; “quīn etiam, ut modo dīxī, oppida tōta obruta sunt.”
Dum haec nārrantur, viātōrēs celeriter Capuam versus vehēbantur, et propinquīs iam tenebrīs in oppidum pervēnērunt.
- ↑ vīsum est, it seemed best.
- ↑ fulciō, fulcīre, fulsī, fultus, tr., block.
- ↑ quō modō, in what(ever) way.
- ↑ dēflectō, -flectere, -flexī, -flectus, tr. and intr., turn aside.
- ↑ obterō, -terere, -trīvī, -trītus, tr., trample under foot.
- ↑ vāgītus, -ūs, m., wailing.
- ↑ tenuō, -āre, -āvī, -ātus, tr.; pass., thin out.
- ↑ effulgeō, -fulgēre, -fulsī, intr., shine forth.
- ↑ lūridus, -a, -um, adj., murky.
- ↑ dēficit, is in eclipse.
- ↑ continuō, -āre, -āvī, -ātus, tr.; pass., keep up.