Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/173

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XXVII

Nōndum aderat cēnae tempus; quārē līberī paulisper ōtiōsī vagābantur, cum nescīrent quid potissimum[1] facerent. Tum Sextus: “Multōs diēs Onēsimus omnīnō nihil nōbīs nārrāvit. Eum adeāmus, sī forte nunc aliquid recordārī possit.”

“Fīat,”[2] inquit Cornēlia. “Semper enim ille dīcit digna, quae audiantur.”[3]

Quōs ubi appropinquantēs vīdit, Onēsimus: “Cūr vōs sīc languidōs videō, līberī? Lūdendō etiam nunc fatīgātī estis?”

“Ita vērō,” inquit Sextus; “nec scīmus quid potissimum faciāmus. Nōnne tū vīs aliquid nōbīs nārrāre, quō celerius tempus abeat?”

Tum ille: “Hae ratiōnēs, quās vidētis, prius cōnficiendae sunt. Posteā, sī interim mihi molestī nōn fueritis, experiar quid facere possim.”

Quō audītō, līberī discessērunt. Ac paulō post, cum iterum conclāve intrāssent, sē[4] exspectantem Onēsimum invēnērunt, quī: “Dē Milōne, āthlētā nōbilissimō,” inquit, “fābulās vōbīs nārrābō, sī audīre vultis.”

“Mīror,” inquit Sextus, “isne fuerit homō tantīs vīribus quantīs fuit Herculēs aut ille Samsōn, dē quō ōlim Anna nōbīs quaedam mīranda nārrāvit.”

“Milō quidem,” inquit Onēsimus, “satis validus profectō erat; quī etiam dīcitur ōlim Olympiae[5] per stadium ingressus esse, cum umerīs sustinēret bovem.”

“Papae!” inquit Sextus. “Vellem hoc ego vīdissem. Sed

  1. potissimum: adv.; cf. VII, 50.
  2. Fiat, freely, very well.
  3. digna, quae, etc., worth hearing.
  4. sē: pl.; obj. of part.
  5. Olympiae: loc. The Olympic games continued until 394 A.D.