Pagina:Ad Alpes.djvu/177

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Heia!” inquit Sextus. “Quam vellem ego quoque ānulum similem invenīre possem!”

“Quid tum facerēs,” inquit Cornēlia, “sī habērēs?”

At ille: “Modo in dēversōriō servōs audīvī,” inquit, “cum inter sē loquerentur[1] dē latrōnibus, quī dīcuntur omnibus in partibus Etrūriae vagārī. Ānulum tālem sī habērem, nihil inde[2] timendum esset; nam sīcubi[3] illī scelestī subitō in nōs impetum facerent, mediōs in eōs cum gladiō inruerem, ubi, nūllō cernente, strāgem[4] ēderem maximam.”

“Prūdentiam[5] tuam laudō,” inquit Pūblius rīdēns. “Sed iam Stasimum appropinquantem videō, et cēnae tempus crēdō adesse. Eāmus.” Quō audītō, līberī libenter secūtī sunt.

Oppidum ā Vesuviō Obrutum
Oppidum ā Vesuviō Obrutum
oppidum ā vesuviō obrutum
  1. cum … loquerentur: i.e., loquentēs.
  2. inde, from that source (i.e., the brigands).
  3. sīcubi, if … anywhere.
  4. strāgēs, is, f., slaughter.
  5. prūdentia, -ae, f., caution.