Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/180

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

longius vagātī erant, quō lātius loca explōrārent, cum subitō Sextus maximō clāmōre ē silvā parvā ērūpit, ac quantum[1] celeritāte potuit ad raedās tendēbat.

“Periī!” inquit Drūsilla, perterrita exsiliēns. “Ubi est Cornēlia? Mē miseram! Nesciō quid[2] malī puellae accidit! Haud falsō admonuī hunc diem nōbīs īnfaustum fore! Ō mē miseram! Quō mē vertam?”[3]

Interim Cornēlius et Pūblius cum servīs obviam Sextō properāverant, ut līberīs opitulārentur, sī quid[4] opus esset. At Sextus, cum patris complexū receptus esset, prīmō prae metū nihil omnīnō ēnūntiāre potuit. Tum, singultū vōcem[5] interpellante, dīxit duōs hominēs, quī subitō ex arborum umbrā exsiluissent, Cornēliam arreptam in silvam dēnsiōrem sēcum abstulisse.

Quō audītō, omnēs sine morā in silvam sē praecipitāvērunt; ubi autem, etsī longē et lātē quaerēbant, puellae vēstīgium reperīre potuērunt nūllum. Quārē ad raedās reversī inter sē breviter[6] cōnsuluērunt, quid iam optimum factū esset.

Interim Drūsilla dolōre paene āmēns, veste discissā ultrō citrōque cursitābat, sē suōsque omnēs vehementer incūsāns quod ōmine tam manifestō nōn admonitī essent et deīs invītīs iter facere eō diē persevērāssent.

Cui tandem Cornēlius: “Nōlī dēspērāre, uxor,” inquit. “Sine dubiō hī hominēs latrōnēs sunt; sed pecūniā[7] tantum[8] opus est, quā fīlia redimātur. Puellam ipsam laedere nōn volent.”

At iam subitō Pūblius: “Quid est hoc,” inquit, “quod videō? Nōnne procul est mulier, quae aliquid nōbīs manū significāre cōnātur?” Quae cum dīceret, digitō mōnstrābat saxum, in quō stābat mulier, quae modo dīversā ex parte silvae ēgressa erat.

“Ita est, ut tū dīcis,” inquit Cornēlius. “Mulier manū aliquid tenēre vidētur, quod nunc in saxō pōnit. Iam autem

  1. quantum, etc.: cf. XVIII, 28.
  2. Nesciō quid, Something or other; the phrase is subj. of accidit.
  3. vertam: subjv.
  4. quid: adv. acc.
  5. vōcem: obj. of verb of abl. absol.
  6. breviter, adv., briefly.
  7. pecūniā: abl. with opus est.
  8. tantum: adv.