in silvam sē recēpit. Tū, Pūblī, cum Onēsimō et Stasimō ad saxum properā, ut statim sciātur[1] quid sit id, quod ibi ab eā relictum est.” Quō audītō, illī celeriter abiērunt.
In saxō inventa est charta, litterīs cruentīs īnscrīpta, quam Stasimus effūsō cursū ad dominum rettulit. Chartā raptim perlēctā,[2] Cornēlius ēnūntiāvit fīliam ā latrōnibus captam esse, quī spondērent[3] sē puellam incolumem parentibus trāditūrōs, sī intrā diēs trēs pater inermis sine comite ad saxum illud trīgintā sēstertia[4] adferret, quibus fīlia redimerētur; aliter puellam gladiō occīsum īrī.[5]
Quae ubi cognita sunt, Drūsilla ululātū ācrī in terram cecidit, ibique exanimāta iacēbat. Quam cum Anna cūrāret, Stasimō Cornēlius imperāvit ut summā celeritāte contenderet ad oppidum Nārniam (quod iam haud procul aberat), ut inde equōs citōs addūceret.
Tum, Drūsillā in raedam sublātā, omnēs maestī ad oppidum profectī sunt. Sed dīmidium viae vix cōnfectum erat, cum occurrit Stasimus equīs cum recentibus.
Hōs ipsī et Onēsimō trādidit Cornēlius, cum mandātō ut Rōmam quam celerrimē properārent, ut inde reportārent pecūniam, quā iam opus esset; nē diem noctemve[6] intermitterent,[7] nēve[8] aut sibi aut equīs parcerent.
Servī libenter cursū incitātō abiērunt. Cornēlius autem cum cēterīs in oppidum perrēxit, ubi nox sollicita et inquiēta exācta est.
Sed māne praeter opīniōnem[9] Onēsimus et Stasimus praestō fuērunt, quī nūntiāvērunt sē in itinere obviōs factōs esse cuidam Tulliō, amīcō Cornēlī, quī pecūniam grandem sēcum portāret,
- ↑ sciātur: impers.
- ↑ perlegō, -legere, -lēgī, -lēctus, tr., read (through).
- ↑ spondeō, spondēre, spospondī, spōnsus, tr., agree, promise.
- ↑ trīgintā sēstertia: about $1200. See Vocab., and note on XII, 122.
- ↑ occīsum īrī: cf. arcessītum īrī, XX, 32
- ↑ -ve, conj., or.
- ↑ nē … intermitterent: prohibition in ind. disc.
- ↑ nēve: i.e., et + nē.
- ↑ praeter opīniōnem, contrary to expectation.