Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/191

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

vīdisset, statim clāmāre coepit Rōmānōs vīcisse, quod dux mortuus ad īnferōs sēcum dēvōtam hostium aciem vocāret, et iam apud Gallōs omnia terrōris plēna esse.

“Eōdem ferē tempore opportūnē subvēnērunt mīlitēs recentēs, quōs cōnsul alter, Samnītibus fugātīs, collēgae[1] auxiliō mīserat. Itaque Gallī, etsī exstrūctīs ante sē scūtīs[2] cōnfertī stābant, impetum Rōmānōrum sustinēre nōn potuērunt. Multī, ubi cōnstiterant, ibīdem cecidērunt, aliī ā tergō circumventī et trucīdātī sunt.”

“Haec mē admonent,” inquit Pūblius, “dē aliō facinore ēgregiō, quod ā scrīptōre Līviō memoriae trāditum est.”

“Quid factum est, obsecrō?” inquit Sextus. “Eōdemne modō posteā cīvis alius prō victōriā Rōmānōrum tēlīs hostium sē obiēcit?”

“Pater eiusdem Decī sē similiter[3] prō patriā dēvōvit,” inquit frāter; “sed aliud erat, dē quō cōgitābam:

“Ōlim Rōmae, aut mōtū terrae aut aliquā vī aliā hiātus immēnsae altitūdinis[4] subitō in forō factus est, quī congestiōne[5] terrae quamvīs adsiduā nūllō modō complērī potuit.

“Vātēs canēbant[6] id, quod optimum[7] Rōmānī habērent, eī locō dēdicandum esse, sī rem pūblicam perpetuam[8] esse vellent. Quārē diū quaesītum est quid esset illud optimum.

“Tum ferunt M. Curtium, iuvenem bellō ēgregium, cīvēs suōs castīgāsse, quod dubitārent an ūllum Rōmānīs bonum maius esset quam arma et virtūs.

“Deinde, ubi silentium factum est, templa deōrum immortālium[9] Capitōliumque intuēns,[10] et manūs nunc in caelum nunc in patentem[11] terrae hiātum porrigēns, ille sē dēvōvit; tum, equō

  1. collēgae: dat.
  2. scūtum, -ī, shield.
  3. similiter, adv., in like manner.
  4. altitūdō, -inis, f., depth.
  5. congestiō, -ōnis, f., accumulation.
  6. canēbant, predicted.
  7. id … optimum, the best thing which. Cf. XVI, 85.
  8. perpetuus, -a, -um, adj., everlasting.
  9. immortālis, -e, adj., immortal.
  10. intueor, -tuērī, -tuitus sum, tr., turn (one’s) glance on.
  11. patentem: as adj., yawning.