Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/203

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

At Sextus: “Age, dīc, frāter,” inquit. “Haec quae audīvimus optima sunt, sed mē minus dēlectant.”

“Ōlim,” inquit Pūblius, “cum Agricola Britanniam armīs subigeret, cohors quaedam Usīpōrum memorābile ausa est facinus; occīsō enim centuriōne et mīlitibus, quī ad trādendam disciplīnam[1] manipulīs[2] immixtī erant, trēs nāvēs occupāvērunt, cum gubernātōrēs vī ac minīs[3] sēcum ascendere cōgerent.

“Tum secundum lītus vectī, etsī saepe ad aquandum et cibum raptum[4] ē nāvibus ēgressī erant, postrēmō in tantam pervēnērunt inopiam, ut prīmō īnfirmissimīs[5] suōrum,[6] tum aliīs sorte ductīs vēscerentur.”

“Vāh!” inquit Cornēlia. “Intellegere nōn possum cūr rēs tam foedās audīre cupiās, Sexte.”

“Hoc adprīmē bonum est,” inquit ille. “Quid tum, Pūblī?”

At frāter: “Usīpī, hōc modō Britanniam circumvectī,[7] nāvibus īnscientiā[8] regendī āmissīs, in continentī[9] prō latrōnibus habitī sunt. Multī ā Suēbīs et Frīsiīs sunt aut interfectī aut captī; atque eōrum,[10] quī ita in servitūtem redāctī erant, nōnnūllī mūtātiōne ēmptōrum usque ad nostram rīpam[11] pervēnērunt.”

Ita inter sē usque ad merīdiem viātōrēs locūtī sunt; tum cōnstitērunt quōdam in locō, unde mare longē et lātē aspicī poterat. Quārē līberī cupidē petiērunt ut sibi licēret in lītore paulisper vagārī, cum equī pābulō reficerentur.

Drūsilla prīmō negāvit; nam adhūc mentem eius sollicitābat memoria illīus diēī, quō Cornēlia ā latrōnibus capta erat. Sed postrēmō, cum līberī pollicitī essent sē haud longē vagātūrōs, Onēsimō et Stasimō imperātum est ut eōs comitārentur nēve umquam ē cōnspectū suō paterentur abīre.

  1. ad trādendam disciplīnam: i.e., to impart a knowledge of tactics.
  2. manipulus, -ī, m., maniple.
  3. minae, -ārum, f., threats.
  4. raptum: supine.
  5. īnfirmus, -a, -um, adj., weak.
  6. suōrum: partit. gen.
  7. circumvehor, -vehī, -vectus sum, tr., circumnavigate.
  8. īnscientia, -ae, f., ignorance.
  9. continentī, mainland.
  10. eōrum: partit. gen.
  11. nostram rīpam: the west bank of the Rhine, Gaul being early organized as a Roman province.