Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

disset statim fore ut incalēsceret,[1] haec verba ambigua cupidē excepta sunt; et celeriter dīvulgātum est Antōnium ipsum sīc locūtum esse, atque hīs verbīs Cremōnae incendendae signum dedisse, quae rē vērā iam flagrābat.

“Quadrāgintā mīlia armātōrum in urbem inrūpērunt; ubi nec dignitās[2] sua nec aetās quemquam prōtegēbat. Nam grandaevī[3] senēs fēminaeque prōvectā aetāte, vīlēs ad[4] praedam, lūdibriō habēbantur, et pecūnia deōrum ac templōrum dōna dīrepta sunt. Cumque praeda omnis ēlāta erat, mīlitēs facēs in domōs ac templa vacua iaciēbant. Quattuor diēs Cremōna flagrāvit, omniaque sacra et profāna[5] ignī cōnsūmpta sunt.”

Haec verba prīmō omnium animōs trīstī imāgine cōnfūdērunt; cumque paulisper tacitī sēdissent, Pūblius summissā vōce:

‘Tum vērō omne mihi vīsum cōnsīdere in ignīs
Īlium,[6] et ex īmō[7] vertī[8] Neptūnia[9] Trōia.

Interim equī libenter raedās vehēbant, dōnec paulō post merīdiem viātōrēs cōnstitērunt, ut famēs cibō dēpellerētur. Tum līberī Annam rogāvērunt, ecquid[10] ex annālibus gentis suae nārrāre vellet.

Illa autem: “Dum dē oppugnātiōne[11] Cremōnae pater vester loquitur,” inquit, “mihi in mentem vēnit, quō modō urbs Ierīcō ā nostrīs expugnāta esset. Sī audīre vultis, hoc vōbīs dīcere possum.”

“Iam quidem nihil magis cupimus,” inquit Sextus. “Quārē incipe, sīs.”

  1. incalēscō, -calēscere, -caluī, intr., grow hot.
  2. dignitās, -ātis, f., rank.
  3. grandaevus, -a, -um, adj., patriarchal.
  4. ad, for.
  5. profānus, -a, -um, adj., profane, secular.
  6. Īlium: a name of Troy.
  7. ex īmō: i.e., from its foundations.
  8. vertī: i.e., ēvertī.
  9. Neptūnia: called ‘Neptunian’ because its walls were said to have been built by Neptune.
  10. ecquid, whether … anything.
  11. oppugnātiō, -ōnis, f., attack (upon).