Pagina:Ad Alpes.djvu/225

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est

Postquam grātiae Annae actae sunt, līberī paulisper cum Lūciō lūsērunt. Tum cēnae tempus haud aequō animō exspectābant; sed postrēmō pater et Pūblius, negōtiō cōnfectō, ad cēterōs rediērunt, ac simul nūntiātum est cēnam adpositam esse.

Interim Stasimus sē immiscuerat sermōnibus[1] servōrum, quī in dēversōriō habitābant; et post cēnam in culīnā clārē resonābant frequentēs[2] cachinnī. Postrēmō intrat senex mōrōsus, quī ab omnibus cōnservīs[3] suīs lūdibriō habēbātur; quem ut lūdificāret, hōc modō incipit Stasimus:

Stasimus. Quid nunc, pater? Quid agis?[4]

Senex. Iuvenem scelestum atque adeō[5] impudīcum aspiciō.[6]

Stasimus. Itane vērō? Ubi est ille, obsecrō? Nam ego quidem eum nusquam videō.

Senex. Sī nōn vidēs, at[7] sentiēs[8] dēmum, cum prō dēlictīs[9] tuīs tergum virgīs caedētur.

Stasimus. Nōlī maledīcere.[10] Quid, obsecrō, hodiē fēcistī?

Senex. Nēmō mē[11] miserior vīvit! Duās hōrās tōtās aquam ē fonte ferre coāctus sum; nec quisquam mē adiuvāre voluit.

Stasimus. Quō modō tē nunc adiuvāre possumus?

Senex. Ēheu!

Stasimus. Ēheu? Ita quidem tē libenter adiuvābō.

Senex. Miser sum; argentī nihil habeō—

Stasimus. Ēheu!

Senex. Nec mihi ūlla grātia est.

Stasimus. Ēheu!

Senex. Cotīdiē labōribus adsiduīs cōnficior.

Stasimus. Ēheu!

Senex. Istō modō mē adiuvās, mastīgia?

  1. sermōnibus: dat.
  2. frequēns, -entis, adj., frequent.
  3. cōnservus, -ī, m., fellow servant.
  4. Quid agis? How are you?
  5. adeō, thereto.
  6. aspiciō: punning on agis, line 63 (Quid agis? lit., What are you doing?)
  7. at, at any rate.
  8. sentiēs: a not very brilliant rejoinder. If S. cannot see he can be made to feel.
  9. dēlictum, -ī, n., sin.
  10. maledīcī, -dīcere, -dīxī. -dictum, intr., be rude, revile.
  11. mē: abl.