Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/235

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XXXVIII

Post cēnae tempus līberī aliquamdiū lūsērunt; tum, lūminibus accēnsīs, cum mātre sedēbant, dum Anna Lūcium cōnsōpīre cōnātur. Et postrēmō Cornēlia: “Mīror,” inquit, “quō pater hodiē pervēnerit.”

“Nesciō,” inquit Drūsilla; “sed profectō Tīcīnum usque prōgressus est; ac fortasse etiam longius iter fēcit, et nunc aliquā in vīllā noctem agere parat.”

“Meminī,” inquit Sextus, “patrem mentiōnem facere dē flūmine Tīcīnō, ubi Scīpiō ab Hannibale equestrī proeliō victus est. Eōdemne igitur nōmine et urbs et flūmen vocantur, māter?”

“Nōmina similia sunt,” inquit illa; “sed flūmen est Tīcīnus, et oppidum Tīcīnum. Urbs in rīpā flūminis posita est.”

Sed iam Pūblius, quī aliquamdiū āfuerat, ad cēterōs rediit, et: “Ad iter crās cōnficiendum,” inquit, “omnia nunc dēmum parāta sunt.”

“Cūr tam diū aberās?” inquit Cornēlia.

At ille: “Dum forīs negōtiīs variīs operam dō, caecum mīlitem vīdī, quī dīxit sē ōlim in Britanniā stīpendia fēcisse.”

“Quō cāsū ēvēnit,” inquit Sextus, “ut caecus esset? In aciē vulnerātus est?”

“Ipse fundā sē in adversum ōs[1] percussum esse dīxit,” inquit frāter. “Sed haec omnia abhinc multōs annōs accidērunt; et nunc cāsum suum aequissimō animō fert. In viā canis fidēlis[2] eius vēstīgia regēbat; ac mihi grātiās maximās ēgit, cum eī in manum dēnāriōs[3] aliquot trādidissem. Diū cum eō loquī voluī;

  1. in adversum ōs, full in the face.
  2. fidēlis, -e, adj., faithful.
  3. dēnārius, -ī, m., denarius (worth about fifteen cents).