Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/246

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

vult dīcere nōn modo vēnātōrēs[1] sed etiam scrīptōrēs in montibus loca ad operam suam ēdendam apta invenīre posse.”

“Ego quidem metuō,” inquit Pūblius, “nē ille interdum ostentātiōnis causā nōnnūlla fēcerit. Nam fortasse meministis eum, cum adulēscēns Mīsēnī cum mātre relictus esset, librum Titī Līvī in āreā lēgisse, cum cēterī, ignibus ē Vesuviō relūcentibus perterritī, ex oppidō undique fugerent.

“Quaedam autem perūtilia[2] certē ab illō excōgitāta sunt. Velut eō auctōre Cōmēnsēs lūdum aperuērunt. Nam ōlim Comī,[3] cum ad eum salūtātum vēnisset cuiusdam vīcīnī fīlius praetextātus,[4] puerum rogāvit ubi studēret.[5] Ille autem respondit: ‘Mediōlānī.’

‘Cūr nōn hīc?’ inquit Plīnius.

“Tum pater puerī, quī forte aderat: ‘Quod nūllōs hīc praeceptōrēs habēmus.’

“Opportūnē accidit ut complūrēs patrēs audīrent, et Plīnius: ‘Quārē nūllōs?’ inquit. ‘Quantō melius sit līberōs vestrōs hīc potissimum[6] discere! Quid sī ad praeceptōrēs condūcendōs pecūniam cōnferātis omnem, quam nunc in[7] habitātiōnēs,[8] in viātica,[9] in ea quae peregre[10] emuntur, impenditis?’[11]

“Nē longum sit,[12] Plīnius pollicitus est sē ipsum datūrum tertiam partem eius, quod cēterīs placēret. Tōtum[13] enim ipse dare nōluit, quod exīstimābat parentēs, sī partem mūneris sustinērent, maiōre cūrā praeceptōrēs ēlēctūrōs esse.”

Viātōrēs, cum haec et tālia inter sē loquerentur, celeriter prōgrediēbantur; ac sub vesperum Cōmum tandem perventum est, ubi Cornēlī frāter grātissimō hospitiō eōs accēpit.

  1. vēnātor, -ōris, m., hunter.
  2. perūtilis, -e, adj., very useful.
  3. Cōmī: loc. of Cōmum.
  4. praetextātus, -a, -um, adj., wearing the toga praetexta, (a mark of childhood; cf. XXXV, 12).
  5. studēret, went to school.
  6. hīc potissimum, here of all places.
  7. in: for.
  8. habitātiō, -ōnis, f., rooms.
  9. viāticum, -ī, n., traveling money.
  10. peregre, adv., out of town.
  11. impendō, -pendere, -pendī, -pēnsus, tr., spend.
  12. Nē longum sit, freely, Not to make a long story of it.
  13. Tōtum, the whole (sum).