Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Suspicor igitur eum mē[1] lūdificāsse,” inquit mercātor rīdēns. “Sed sine dubiō omnia per iocum fēcit; ac spērō dē eō supplicium tē nōn sūmptūrum.”

Tum Cornēlius: “Dolīs eius interdum[2] īrā tantopere incendor, ut vix mē continēre possim quōminus eum in crucem statim agam.[3] Cum[4] autem tū tam clēmenter suādeās, poenās nōn dabit——dōnec aliam noxiam[5] commeruerit.”[6]

Dum illī ita inter sē loquuntur, peregrīnus, ā[7] spē omnī dēstitūtus, caput quassāns trīstis discessit; atque interim Pūblius et Sextus ad prōram prōcesserant, ubi flūctūs magnōs admīrantēs diū stābant.

Tum Sextus: “Hīsne in regiōnibus,” inquit, “pugna nāvālis[8] umquam commissa est?”

“Ōlim,” inquit Pūblius, “in marī Pamphȳliō Hannibal cum Rhodiōrum classe cōnflīxit. Sed multō est mīrābilior pugna, quā Eumenem, rēgem Pergamēnum, Poenus īdem fugāvit.”

“Dē hāc numquam audīvī,” inquit Sextus. “Quid factum est, obsecrō?”

Tum Pūblius: “Modo librum Cornēlī Nepōtis legēbam, quī rem gestam ita trādit: Hannibal nāvium numerō[9] superābātur; itaque dolō eī[10] pugnandum erat. Quārē suōs iussit venēnātās[11] serpentēs vīvās quam[12] plūrimās colligere, eāsque in vāsa fictilia conicere. Cum diēs pugnae vēnisset, imperāvit ut omnēs in Eumenis ipsīus concurrerent nāvem, cēterās autem neglegerent.

“Quod ubi factum est, nāvis Eumenis fugā salūtem petere coācta est, sed cēterae undique classem Hannibalis vehementer premēbant. Tum in eās repente vāsa fictilia, dē quibus suprā mentiōnem fēcī, coniecta sunt. Quibus in puppēs frāctīs, nāvēs

  1. mē: obj: of infin.
  2. interdum: not interim.
  3. in crucem … agam, crucify. Such punishment was often meted out to slaves.
  4. Cum: causal.
  5. noxia,-ae, f., wrong.
  6. commereō, -ēre, -uī, -itus, tr., commit.
  7. ā, by.
  8. nāvālis, -e, adj., naval.
  9. numerō: abl. of specif.
  10. eī: agent.
  11. venānātus, -a, -um, adj., venomous.
  12. quam, with sup., as … as possible.