Posterō diē nautae procul terram aspexērunt,[1] omnēsque cupidē ad latus nāvis properāvērunt, quō[2] melius eam vidērent. Tum Cornēliō Sextus: “Quam terram, pater,” inquit, “iam aspicimus?”
“Crētam eam esse crēdō, mī fīlī,” inquit Cornēlius. “Īnsula est magna, ibique multae rēs mīrābilēs factae esse dīcuntur. Abī, sorōrī nūntiā[3] ut hūc veniat. Fortasse ego quaedam reminīscī possum, quae vōs libenter audiātis.”
“Euax!” inquit Sextus. “Abeō.” Et celeriter in cameram sē recēpit, unde brevī cum Cornēliā et quibusdam līberīs aliīs ēgressus est.
“Quantō plūrēs, tantō melius,”[4] inquit Cornēlius rīdēns. “Hūc accēdite, līberī; in vēlī umbrā sedeāmus, dum vōbīs fābulam nārrō.” Tum, cum omnēs ad audiendum compositī et intentī essent, ita loquī incipit:
“Multōs abhinc annōs Crētā[5] Athēnās vēnit Androgeōs,[6] Mīnōis[7] fīlius, ut ibi dēscenderet in certāmina, quae Panathēnāica vocantur. Ubique victor erat. Quārē Aegeus, rēx Athēniēnsium, invidiā commōtus, iuvenī negōtium[8] dedit, ut taurum Marathōnium occīderet, hōc modō ratus sē hospitem ingrātum facile sublātūrum. Neque haec rēs eum fefellit; nam iuvenis ā mōnstrō ipse dīlaniātus est.
“Ubi haec Crētam sunt dēlāta, Mīnōs dolēns et īrā commōtus
- ↑ aspexērunt, sighted.
- ↑ quō: replacing ut in purp. clause with comp.
- ↑ nūntiā: imper.
- ↑ Quantō plūrēs, etc., the more the better. The abls. express degree of difference.
- ↑ Crēta: island name; cf. the use of the acc., see Ubi haec Crētam sunt dēlāta below
- ↑ Androgeōs: nom. sing., Greek decl.
- ↑ Mīnōis: gen sing. of Mīnōs, Greek decl.
- ↑ negōtium, commission.