Posteā, mēnsīs remōtīs, cum lūmina accēnsa essent, Torquātus, quī iam sermonī vacābat,[1] ab omnibus interrogātus est dē itineribus suīs; nam longē et lātē terrā marīque iter solēbat facere, ac multa iūcunda et mīrābilia nārrāre poterat.
Ac Pūblius: “Sī nūper,” inquit, “per mare septentriōnāle[2] nāvigāstī, nōs docē, sīs, num[3] ea vēra sint, quae apud[4] Tacitum leguntur dē illō latere mundī.”
“Ego vērō,” inquit Torquātus, “nūper iter maximum sub septentriōnēs[5] fēcī; ac magnā ex parte vēra esse ea repperī, quae apud Tacitum sunt.”
“Vērēne[6] igitur dīcuntur diērum spatia ibi maiōra esse quam in Ītaliā?” inquit Pūblius.
“Ita vērō,” inquit Torquātus. “Quīn etiam in Britanniā noctēs interdum tam sunt brevēs, ut in extrēmā parte īnsulae vix fīnem et initium diēī internōscere[7] possīs.[8] Ac sī nūbēs nōn officiant, quīdam adfirmant sōlis fulgōrem per noctem tōtam aspicī posse, neque eum occidere et surgere, sed velut[9] trānsīre.”
“Papae!” inquit Sextus. “Nōlim[10] diēs tam longōs esse. Puerīne ibi ad sōlis occāsum in lūdō retinentur?”
“Apud Britannōs,” inquit Torquātus rīdēns, “puerī equitant,[11] et armīs mīlitāribus exercentur. Ibi haec studia maximō in honōre sunt.”
- ↑ vacō, -āre, -āvī, -ātum, intr., be at leisure (for).
- ↑ septentriōnālis, -e, adj., northern.
- ↑ num, whether.
- ↑ apud: cf. VII, 16.
- ↑ septentriōnēs, -um, m., (constellation of the) Great Bear.
- ↑ Vērēne: ie., Vērē + ne.
- ↑ internōscō, -nōscere, -nōvī, -nōtus, tr., distinguish.
- ↑ possīs: subj. indef. second sing.
- ↑ velut, as it were.
- ↑ Nōlim: potential subjv.
- ↑ equitō, -āre, -āvī, -ātum, intr., ride.