complērent, cum glōriārētur haec esse ‘spolia[1] Ōceanī’ et ‘Capitōliō[2] dēbita.’
“Quīn etiam in indicium[3] huius ‘victōriae’ altissimam turrim exstrūxit, unde (ut fit Brundisiī) noctū ad regendōs nāvium cursūs ignēs ēmicārent.”
Tum Pūblius: “Haud mihi mīrandum vidētur eum in Britanniam nōn trānsīsse. Nam trāditur, ut meminī, tam ignāvus[4] fuisse, ut ad[5] minima fulgura[6] caput tegere atque etiam sub lectum sē condere solēret.”
“Papae!” inquit Sextus. “Mē pudet tālī imperātōrī populum Rōmānum umquam pāruisse.”
“Dē eius equō quoque quaedam dīcenda sunt,” inquit Cornēlius. “Nam lūdīs circēnsibus[7] maximē studēbat imperātor ac prasinae factiōnī[8] tam erat dēditus, ut saepe in stabulō cēnāret.
“Equō illī erat nōmen ‘Incitātus’;[9] quī nē inquiētārētur, prīdiē lūdōs vīcīniae[10] silentium per mīlitēs imperātor indīcere[11] solēbat.
“Praetereā stabulum marmoreum[12] exstrūxit, equōque familiam et supellectilem dedit, quō lautius[13] eius nōmine ad cēnam invītātī acciperentur. Et vērō eī cōnsulātum quoque trādere dīcitur dēstināsse.”
“Hui!” inquit Sextus. “Ērubēscō audiēns. Spērō illum hōc[14] nihil peius commīsisse.”
“Pecūniae cupiditāte maximē incēnsus,” inquit pater, “cum immēnsōs aureōrum acervōs congessisset, per eōs nūdīs pedibus ambulāre solēbat, et nōn numquam tōtō corpore volūtātus[15] est.”
- ↑ spolium, -ī, n. spoils.
- ↑ Capitōliō: to which triumphal processions led.
- ↑ in indicium, freely, as a token.
- ↑ ignāvus, -a, -um, adj., timid.
- ↑ ad, at.
- ↑ fulgur, -uris, n., lightning.
- ↑ circēnsis, -e, adj. ., in the circus; dat. case in text.
- ↑ prasinae factiōnī, the green.
- ↑ Incitātus, Flyer.
- ↑ vīcīnia, -ae, f., neighborhood; dat. case in text.
- ↑ indīcō, -dīcere, -dīxī, -dictus, tr., order, enjoin.
- ↑ marmoreus, -a, -um, adj., of marble.
- ↑ lautē, adv., stylishly.
- ↑ hōc: abl. with comp.
- ↑ volūtō, -āre, -āvī, -ātus, tr. and intr.; pass., wallow.