Pagina:Agricola De re metallica.djvu/115

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


lus in terra defigitur: ad quem alter funiculus alligatus & affixus rectà ducitur in cuniculum us ad eum finem, dum nullum fundamenti uel tecti uenæ angulum attingat: postea à funiculo, ex inferiori tripode pendente, funiculus tertius, item affixus rectà sursum uersus per decliuem montis partem ducitur us ad palum tripodis superioris, at ad eum alligatur et affigitur: ut autem altitudinis dimensio certior sit, unum & idem latus funiculi, ex inferiori tripode pendentis, contingat tertius iste funiculus, quod secundus, in cuniculum ductus, contingit: his omnibus ritè factis mensor cùm iam funiculus, rectà in cuniculum ductus, angulum siue fundamenti siue tecti tacturus est, in solum cuniculi collocat asserem, & super eum statuit orbem , uel instrumentum , quod indicem habet, ei peculiare: id circulis ceratis differt ab altero, cui item index, libro tertio à nobis descripto. Ad utrum autem, tanquam ad regulam & normam, decernit utrum funiculi extenti rectà tendant ad extremam cuniculi partem, an modo rectà tendant, modo ad fundamentum uel tectum declinent: utrum instrumentum in partes diuisum est: sed quod habet indicem, quem regit magnes, in quatuor & uiginti: orbis uerò in sedecim. Etenim primò in quatuor principales, quarum quæ rursus in quatuor: utri sunt circuli cerati, uerum ei, quod habet indicem, septem: alteri, tantum quin. Hos circulos ceratos mensor siue hoc siue illo utatur instrumento, pungit, ipsis punctis ordine notans partes, in quas funiculi diuersis modis extenduntur. Sed orbis præterea foramen habet ex eius extima parte circulari ad punctum us pertinens: in quod cochleam ferream, ad quam secundum funiculum alligat, immittit & uersando in asserem infigit: ut etiam orbis maneat immobilis. Ne uerò funiculus secundus & deinceps alij extenti, de cochlea detrahantur, cauit ferro graui, in cuius foramine cochleæ caput includit: at alterum instrumentum , cui index est, quia caret foramine, tantummodo ad cochleam apponit.

Instrumenti, cui index est, septem circuli cerati
A B C D E F G,