Pagina:Agricola De re metallica.djvu/121

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


pertingat, metitur: at ex ea dimensione cognoscit quo loco fossæ latentis uel cuniculi sursum uersus fodiendum sit, et quot uenæ fodiendæ passus restent, ut puteus perfodi possit. Dixi de priori dimetiendi ratione, nunc dicam de altera. Cùm una uena propius ad alteram accedit, & earum diuersi sunt possessores, qui nuper uenerunt in possessionem siue cuniculum , uel fossam latentem agant, siue puteum fodiant, in ueterum dominorum quadratum nullo iure inuadunt, aut inuadere uidentur: quocirca hi plerum ius suum repetunt, aut persequuntur iudicio. Sed mensor uel ipse controuersiam inter dominos dirimit, uel arte sua iudices instruit ad decernendum, ut alter ab alterius metallo manus abstineat. Ita primò utrius partis fodinas metitur funiculis canabinis & ex philyris tiliæ factis: & ad eos orbe, uel instrumento, cui index est, applicato punctis notat partes, in quas extenduntur. Deinde funiculos in æquata planicie extendit: tum ab ea parte, cuius domini sunt in antiqua quadrati possessione orsus alteram uersus, seu in uenæ tecto seu in fundamento fuerit, transuersarium funiculum rectà secundum sextam instrumenti, cui index est, partem tendit spacio passuum trium & dimidij: at ueteribus dominis suum tribuit. Quod si utrun unius uenæ latus in duobus cuniculis uel fossis latentib. aduersis fodiatur, mensor prius expendit inferiorem cuniculum uel fossam latentem, posterius superiorem, & considerat quantum uter paulatim altior factus sit: utrin autem uiri robusti funiculos extentos sic manu comprehendunt & tenent, ut nihil remittant: utrin mensor perticas, longas passum dimidium, funiculis supponit: & posteriori quidem parte bacillum breue, quoties eo sibi opus est, perticæ: sed quidam ad perticas funiculos, ut minus uacillent, alligant. Libram uerò mensor, ut certius utrin expendere possit, ad medium funiculum appendit: at ex ea recognoscit utrum alter cuniculus magis quàm alter, similiter altera fossa latens magis quàm altera assurrexerit. Deinde utrin obliquitatem puteorum metitur, ut utrin eorum rectitudinem habere possit. Tum facile perspicit quot passuum spacium perfodiendum restet. Cuniculus autem quis, ut dixi, centum passuum spacio altior uno passu fieri debet.