Pagina:Agricola De re metallica.djvu/142

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


per superiora tigna transuersaria, altera super inferiora: utra tam longa est, ut ferè ex machinæ tympano us ad puteum pertineat. Vtri propeidem tympanum axiculus ligneus est teres & crassus digitos sex, cuius capitula, lamellis ferrata, uersantur in armillis ferreis: utri sunt orbiculi lignei, qui unà cum axiculis suis ferreis uoluuntur in earundem trabium foraminibus: at hi orbiculi circuncirca sunt excauati, ut funis ductarius ex ipsis excidere non possit: ita uter funis per suum axiculum suos orbiculos extensus uersatur: utrius uncus ferreus uasis semicirculo inijcitur: utri præterea capiti alterius inferioris tigni duplicati, quod est in axe inclusum, est tigillum longum pedes quatuor: id quasi ex duplicato pendet: cui inferius tignum curtum est inclusum, in quo auriga sedet: quod ferreum habet clauum, qui recipit catenam, at ea rursus stateram. Quo modo fieri potest ut duo equi hanc machinam modo hac, modo illac trahant: ui cissim uas alte rum onere plenum ex puteo extrahatur, alterum uacuum in eundem demittatur. Si uerò puteus fuerit profundus, quatuor equi machinam circumagunt. Vasi autem extracto, siue siccæ siue humidæ res effundendæ fuerint, operarius harpagonem inijcit, ipsum subuertit: is ex catena, cui tres uel quatuor annuli sunt, ad trabem affixa, dependet.

Tigna erecta A. Tigna humi strata B. Tigna obli descendentia C. A rea D. T ignum in imo crateris stratum E. A xis F. Tigna transuersaria duplicata G. Tympanum H. Ductarij funes I. Vas K. Tigillum ex duplicato pendens L. Tignum curtum M. Catena N. Statera O. H arpago P.