Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/144

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cuti tertia & ab equis uersatur, & duos habet axes: statutum scilicet, circum quem, in terræ cauernam penetrantem, similiter inferius est tympanum dentatum: at stratum, circum quem tympanum quod ex fusis constat. Vt uerò machina maxima duo habet tympana circum axem stratum, prorsus illius tympanis similia, sed minora, quod uasa ex puteo ducentos & quadraginta tantummodo pedes alto trahere possit: quorum alterum ex orbibus, ad quos affixa sunt tigna compositum est: alterum, quod existit prope tympanum quod ex fusis constat, altum est undi circum axem pedes duos, crassum unum: huic harpago impingitur: qui ipsum retinens machinam, cùm res id postulauerit, sistit. Toties uerò postulat, quoties uel sacci è corio saxorum fragmentis aut terris pleni, extracti euertuntur, uel aquæ ex uasis, item extractis effunduntur: nam hæc machina non onera modo sicca leuat, sed etiam humida, perinde ac aliæ quatuor machinæ iam nunc à me descriptæ: quin etiam hac in puteum demittuntur tigna, ad eius catenam ductariam alligata. Sed harpago crassus pedem, longus semipedem extat è tigno, catena appen so ex altero capite tigni, quod uersatur circum axiculum ferreum, m continent chelæ tigni statuti. Ex altero uerò mobilis illius tigni capite iterum catena appensum est tignum longum, & ex eo rursus catena alterum tignum breue: cui, cùm machina sistenda fuerit, operarius insidet, at sic ipsum deprimit. Mox ei inijcit asserem uel tigillum, quod subter duo tigna pertinens ab eis ne attolli possit retinetur: quo modo harpago subleuatus, tympanum amplexus tam ualidè prehendit, ut sæpe ex ipso scintillæ exiliant . Habet autem tignum dependens, ad quod harpago est affixus aliquot foramina, in quibus catena includitur, ut ipse madmodum conuenit subleuari possit. Supra tympanum est tabulatum, ne id aqua destillans madefaciat. Nam si madefactum fuerit, harpago machinam minus retinebit. Iuxta uerò alterum tympanum est palus, ex quo dependet catena, in cuius annulo postremo inclusus est alter harpago, hoc est uncinatum ferrum, longum pedes tres. Is annulo, ad fundum tam uasis quàm sacci affixo, iniectus illud retinet ut aqua effundi possit, hunc ut saxorum fragmenta euerti.

Tympanum dentatum, quod est ad axem statutum A. Axis stratus B. Tympanum quod ex fusis constat C. Tympanum prope id ipsum D. Tympanum quod ex orbibus constat E. Harpago F. Tignum mobile G. Tignum breue H. A lter harpago I.