Pagina:Agricola De re metallica.djvu/156

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


dextrum eius latus, alterum propè sinistrum. Ad hoc fistulæ fibulis ferreis affiguntur: ad illud uel stipes chelas habens perforatas, uel tignum superius excauatum, ut pro chelis sit. Axiculus autem ferreus per tigni cuiusdam statuti latius & rotundum foramen, quod in eius medio est, penetrans in chela rum foraminibus sic includitur, ut ipse quidem maneat immobilis, tignum uerò circa eum uersetur intra chelas: in cuius tigni altero capite superius pili caput est inclusum, ferreo clauo transfixum: in altero uectis item superius caput. Inferiori uerò manubrium est ut eò firmius manibus teneri possit. Ita cùm operarius uectem sursum trudit, pilum in fistulam impellit: cùm retrahit uectem, ex fistula pilum extrahit: at ita pilum iterum aquam, orbi cuii foraminibus haustam, ducit ad siphunculum, per m effluit in canalem. Hic autem sipho, ut etiam sens, quod ad pilum, orbiculum, truncum , pyxidem, foriculam pertinet, eodem modo, quo primus, se habet.

Tignum statutum A. Axiculus B. Tignum quod circa axiculum
uersatur C. Pilum D. Vectis E. Annulus, quo duæ fistulæ
coniungi solent F.
De re metallica 1556-103.png

Tertius sipho iam dicti nonnihil dissimilis est. Loco enim stipitis duo statuuntur tigna circa summum perforata: in quibus foraminibus axis capita