Pagina:Agricola De re metallica.djvu/160

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Quarta siphonum species minus simplex est: nam constat ex duobus uel tribus siphonibus: quorum pila attollit machina, quam uersant homines: etenim cui pilo est dens, m suculæ bini dentes uicissim tollunt. Eam duo uiri robusti, uel quatuor, cogunt. Sed cùm pila decidunt in fistulas, eorum orbiculi hauriunt aquas: cùm attolluntur, easdem aquas exprimunt per fistulas. Cuius aunt pili superior pars, quæ in foraminibus tignorum transuersariorum continetur, quadrangula est, & crassa at lata semipedem: reliqua, quæ in fistulas incidit, & ex alio ligno facta est, tota teres. Horum trium siphonum quis ex duabus continentibus fistulis, ad tigna putei affixis, com ponitur. Verùm hæc machina altius aquas haurit, utpote ad pedes quatuor & uiginti. Si foramina fistularum magna sunt duo tantum modo siphones fiunt: si paruæ, tres: ut utro modo machina oneri par esse possit. Idem de cæteris machinis earum fistulis sentiendum est. Quoniam uerò hi siphones ex duabus fistulis constant, pyxis ferrea, ut etiam prius dixi, cui est foricula ferrea, non includitur in trunco, sed in fistula inferiore: & quidem ea parte, qua ad superiorem adnectitur: at ita pili pars teres superioris tantummodo fistulæ longitudinem habet. Sed hanc rem mox planius explicabo.

Pili dens A. Suculæ dentes B. Pili pars superior quadrangula C. Eiusdem pars inferior teres D. Tigna transuersaria E. Fistulæ F. Eius apertura G. Canalis H.