septem digitorum excisum est: uerum illud interius, hoc extrinsecus, ut alterum in alterum inire possit, cùm pilum incidit in priorem fistulam , foricula illa clauditur: cùm extrahitur, aperitur: ut aquæ pateat foramen. Vnusquis autem istiusmodi siphonum constat ex duabus fistulis: quarum utra longa est pedes duodecim: utrius foramen latum est digitos septem. Inferior in putei lacuna uel in lacusculo collocatur, eius foramen inferius obstruitur ligno tereti: supra quod fistulæ circumcirca sex sunt foramina, per quæ aqua in eam influit. At superioris fistulæ pars superior aperturam habet altam pedem, latam palmum, per quam aqua effluit in lacusculum uel in canalem: quis lacuscu lus longus est pedes duos, latus & altus unum. Quot uerò sunt siphones, tot sunt axiculi, tot chelæ, tot utrius generis pila. Sed si tres fuerint siphones duo tantummodo lacusculi sunt, quòd lacuna putei & canalis cuniculi in duorum locum succedant. Hæc autem machina sic aquas ex puteo haurit: rota uersata primum pilum attollit: id subleuat primas chelas: at ita etiam secundum pilum latum & primum teres. Deinde secundu latum secundas chelas, & sic tertium pilum latum et secundum teres: tum tertium pilum latum tertias chelas & tertium pilum teres. Nam ex harum chelarum clauo ferreo nullum pilum latum pendet, quod nulla in re ultimo siphoni usui esse possit. Contra uerò cùm primum latum decidit, quæ chelæ delabuntur, quod pilum latum, quod teres. At ista ratione uno eodem tempore aqua in lacusculos infunditur & ex eisdem exhauritur: ex lacuna uerò putei solum exhauritur, in canalem cuniculi tantum infunditur. Quinetiam circum axem longiorem duæ rotæ fieri possunt si riuus tantam aquarum copi am suppeditauerit, quanta eas uersare possit: at ex utrius ferri teretis par te posteriore unum uel duo pila lata appendi possunt: quorum quod tri− um syphonum pila commoueat . Postremò necesse est puteos, è quibus aquæ fistulis hauriuntur, esse rectos. Nam omnes siphones, ut etiam aliæ machinæ tractoriæ, quibus fistulæ sunt, aquas minus altè hauriunt, si fistulæ obliquè in obliquis puteis locantur, quàm si rectà in rectis statuantur.
- Puteus A. Vltimus sipho B. L acusculus primus C. Secundus sipho D.
- Lacusculus secundus E. Tertius sipho F. C analis G. F errum in axe
- inclusum H. Primum pilum latum I. Secundum pilum latum K.
- Tertium pilum latum L. Primum pilum teres M. Secundum pilum
- teres N. Tertium pilum teres O. Axiculi P. Chelæ