Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/166

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tempore, quo diuturnæ siccitates fuerint, accidit, machina construitur, cui tam humilis & leuis sit rota, ut eam tantuli riui aqua circumagere possit: eadem in canalem decidens ab eo delabitur in inferioris machinæ rotam altam et grauem, quæ siphonibus è profundo puteo aquas haurit. Quia uerò tam exigui riui aqua alteram rotam sola uersare nequit, eius axis initio uectibus à duobus operarijs circumagitur, sed quamprimum aquas siphonibus haustas in lacum effuderit, eas superior machina suo siphone haurit, & in alteum canalem effundit, ex quo etiam influunt inferioris machinæ rotam, eius pinnas percutiunt. Tam autem hæ aquæ quàm riui canalibus istis decliuibus in altiorem illam & grauiorem inferioris machinæ, quæ duobus uel tribus siphonibus aquas ex profundiore putei parte haurit, rotam deductæ, eam possunt conuertere.

Machinæ superioris rota A. Eius sipho B. Eiusdem canalis C.
Machinæ inferioris rota D. Eius siphones E. Alter canalis F.

Si uerò riuus tantam aquarum copiam suppeditat, quanta statim rotam altam & grauem uersare potest, tum ad alterum axis caput fit tympanum dentatum, id uersatum circumagit alterius axis tympanum, quod ex fusis constat, ei subiectum: ad utrum eiusdem axis inferioris caput fit rrum teres, & quasi lunatis obliquatum cornibus, in istiusmodi machinis usitatum. Hæc autem quod utrin siphonum ordines habeat permultas aquas haurit.