At machinarum, quæ pilis aquas hauriunt , item sex sunt formæ nobis notæ: quarum prima sic se hab . Sub summo terræ corio uel cuniculo foditur cauerna, ac undi robustis tignis & asseribus substruitur, ne ruinis uel homines opprimantur uel machina frangatur. In ea cauerna substructa collocatur rota, in axi angulato inclusa. Axis autem codaces ferrei in dimidiatis catillis item ferreis uersantur: qui in tignis admodum robustis inclusi sunt. Rota uerò plerun alta est pedes quatuor et uiginti, rarò triginta, nihil dissimilis ad molendum frumentum fabricatæ: nisi quod paulò sit angustior: axi ab altera parte tympanum est in medio circuncirca excauatum, in quod multæ fibulæ ferreæ quater curuatæ sunt infixæ: in quib. quia annuli inhærent catena ductaria per fistulas extrahitur ex lacuna, rursus in eandem demittitur per tigna excauata us ad ad imum libramentum: orbis est ferreus circum axiculum ferreum: cuius uter codax in crassi ferri, ad tignum affixi, catillo uersatur: in quo tympano catena inuoluta aquas pilis haustas per fistulas effert. Quæ fistula quin ferreis circulis palmum latis & digitum cras sis cingitur: qui æqualia eius spacia diuidunt & muniunt, eorum primus ei communis est cum fistula antecedente in qua includitur: ultimus cum consente , quæ in ea includitur: quæ fistula, excepta prima, summa parte extrinsecus circumcirca longitudine digitorum septem crassitudine trium excauata est, ut in eam quæ antecedit, inseri possit: quæ, excepta ultima, ima parte interius circumcirca pari longitudine, sed crassitudine palmi, resecta est ut eam quæ sequitur recipere possit: quæ ferreis fibulis ad putei tigna affigitur, ut immobilis maneat. Per has continentes fistulas aquæ pilis catenæ ductariæ ex lacuna extrahuntur us ad cunículum: ubi per supremæ fistulæ aperturam exprimuntur in canalem per m effluunt . Pilæ uerò quæ ducunt aquam, implicantur annulis ferreis catenæ ductariæ: distat una ab altera pedibus sex: constant ex caudæ equinæ pilis corio insutis, ne ferreis tympani fibulis euellantur : tantæ sunt ut utra manu capi possint. Si autem hæc machina sub summo terræ corio fuerit collocata, riuus, qui eius circunagit rotam, per subdiales canales deducitur: si sub cuniculo, per subterraneos. Ita rotæ pinnæ, ab impetu fluminis percussæ, progredientes uersant rotam: at unà cum ea tympanum: quo modo catena ductaria extracta pilis per fistulas exprimit aquas. Huius machinæ rota si alta fuerit pedes quatuor & uiginti ex puteo, alto pedes ducentos & decem, extrahit aquas: si pedes triginta, ex puteo alto pedes ducentos & quadraginta. Sed huic opus est riuo cui maior uis aquarum sit.
- Rota A. Axis B. Codaces C. Armillæ D. Tympanum E.
- Ansæ ferreæ F. Catena ductaria G. Tigne H.
- Pilæ I. Fistulæ K. Canales riui L.