Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/17

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
1

GEORGII AGRICOLAE

DE RE METALLICA

LIBER PRIMVS.



MVLTI habent hanc opinionem, rem metallicam fortuitum quiddam esse, & sordidum opus,atque omnino eiusmodi negotium quod non tam artis indigeat quam laboris. Sed mihi, cum singulas eius partes animo, & cogitatione percurro, res videtur longe aliter se habere. Siquidem metallicus sit oportet suæ artis peritissimus, ut primo sciat, qui mons, qui collis, quæve vallestris aut campestris positio utiliter fodi possit, aut recuset fossionem. Deinde venæ, fibræ, commissuræque saxorum ipsi pateant. Mox pernoscat multiplices variasque species terrarum, succorum, gemmarum, lapidum, marmorum, saxorum, metallorum, mistorum: tum habeat cognitam omnem omnis operis sub terra faciendi rationem. Nota denique ipsi sint artificia materiæ experiendæ, & parandæ ad excoctionem, quæ etiam ipsa est admodum diversa. Nam aliam exigit aurum & argentum, aliam æs, aliam argentum vivum, aliam ferrum, aliam plumbum, & in eo ipso dissimilem candidum ac cinereum vel nigrum. Quamvis autem ars succos liquidos coquendi ad spissitudinem esse secreta à metallica possit videri, tamen quia iidem succi effodiuntur etiam in terra densati, aut excoquuntur ex quibusdam terrarum lapidumve generibus, quæ metallici effodiunt, & quorum quædam metallis non carent, ab ea separari non debet, quæ excoctio iterum non est simplex, etenim alia est salis, alia nitri, alia aluminis, alia atramenti sutorii, alia sulfuris, alia bituminis. Metallicus præterea sit oportet multarum artium & disciplinarum non ignarus: Primo Philosophiæ, ut subterraneorum ortus & causas, naturasque noscat: Nam ad fodiendas venas faciliore & commodiore via perveniet, & ex effosis uberiores capiet fructus. Secundo Medicinæ, ut fossoribus & aliis operariis providere possit, ne in morbos, quibus præ cæteris urgentur, incidant: aut si inciderint, vel ipse eis curationes adhibere, vel ut medici adhibeant curare. Tertio Astronomiæ, ut cognoscat coeli partes, atque ex eis venarum extensiones iudicet. Quarto Mensurarum disciplinæ, ut et metiri queat, quam alte fodiendus sit puteus, ut pertineat ad cuniculum usque qui eo agitur, & certos cuique fodinæ, præsertim in profundo, constituere fines terminosque. Tum numerorum disciplinæ sit intelligens, ut sumptus, qui in machinas & fossiones habendi sunt, ad calculos revocare possit. Deinde Architecturæ, ut diversas machinas substructionesque ipse fabricari, vel magis fabricandi rationem aliis explicare queat. Postea Picturæ, ut machinarum exempla deformare possit. Postremo Iuris, maxime metallici sit peritus, ut & alteri nihil surripiat, & sibi petat non iniquum, munusque aliis de iure respondendi sustineat. Itaque necesse est ut is, cui placent certæ rationes &