Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/170

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

milia. Hæc machina tum construi solet, cùm nimis multæ aquæ in lacunam con fluxerunt : at has duas machinas uis aquarum uersat, omnino aquæ trahunt aquas. Hoc uerò estindicium accretionis et diminutionis aquarum, quas in se continet lacuna subterranea, siue eas aquas hæc a era machina pilis haustas per fistulas efferat, siue prima, siue tertia, aliaúe. Etrabis, quæ est supra puteum tam altum quàm profunda est lacuna, altera parte lapis, asser altera, uter uno fune appensus. Sed hic tamen ferreo filo, quod pendet ab altero eius capite demittitur: & quidem lapis us ad oris putei latus, asser uerò rectà per puteum in lacunam, cuius aquis innatat. Is asser tam grauis est, ut filum ferreum, quod ipsius fibulam ferream hamulo prehendit, unà cum fune deorsum, lapidem sursum trahere possit: ita quo magis aqua decrescit, eo magis asser deorsum fertur, lapis sursum: quo uerò magis accrescit, eò magis com trà asser sursum fertur, lapis deorsum. Hic cùm ferè trabem contingit, quia si gnum dat aquas ex lacuna pilis per fistulas esse exhaustas, machinæ præfectus riui canales occludit, rotam sistit: cùm ferme terram, quæ est ad oris putei latus, attingit, quia significat lacunam esse aquis, quæ in eam rursus comfluxerunt, repletam (aquæ enim attollunt asserem, at ita lapis & funem & filum ferreum retrahit) idem præfectus canales recludit: quare aquæ riui ite rum percutientes rotæ pinnas uersant machinam. Quoniam uerò operarij plerun anniuersarijs diebus festis non laborant, & profestis non semper prope machinam, at ea, si res hoc postulat, continenter trahit aquas, tintinabuli sonus assiduè auditus declarat machinam hanc æquè ac primam integram & nulla re impeditam uersari: id ex axiculo ligneo, m continent tra bes, quæ sunt supra puteum , funiculo appensum est. Alter uerò funiculus lon gus, cuius superius caput ad axiculum religatum est, demittitur in puteum: inferiori eius capiti alligatum est lignum: quod quoties axis manus percutiunt, toties tintinabulum commotum sonitum reddit. Tertia aunt istius generis machina tunc utuntur metallici, cùm nullus riuus, qui uerset rotam, deduci potest: cuius hæc est fabrica. Cauernam primò fodiunt: quam etiam robustis tignis & asseribus construunt, ne latera ruinas edant, quæ labefactent machinam & homines lædant. At superiorem cauernæ partem contegunt tignis: ut equi machinam trahentes per ea possint incedere. Deinde iterum ti− gna ad sedecim, longa pedes quadraginta, lata & crassa pedem unum, fibulis in summo coniuncta , in imo diuaricata erigunt: eorum singulorum inferiora capita in singulorum tignorum humi stratorum formis includunt, & tertio quodam connectunt: quo modo rursus fit area circuli speciem habens , cuius linea dimetiens sit pedum quinquaginta. Per foramen, quod est in me− dia area, descendit axis quadrangulus statutus, longus pedes quin & qua draginta, crassus & latus sesquipedem: cuius codax inferior uoluitur in catil lo tigni humi in cauerna strati, superior in catillo tigni, quod in summo sub 192fibula in formis duorum tignorum erectorum est inclusum. Catillus inferior distat ab altero cauernæ latere, item ab eiusdem fronte & à tergo pedes XVII. axi ad pedem supra inferius caput est rota dentata: cuius linea dimeti− ens habet pedes XXII. Ea rota constat ex quatuor radijs & octo curuaturis. Radij sunt longi pedes XV. crassi & lati dodrantem: quorum alterum caput