Secunda huius generis machina uenti flatus in puteum canali longo inducit. Is ex quatuor asseribus toties coniunctis & coagmentatis, quoties altitudo putei hoc postulat, in quadranguli figuram formatur: eius commissuræ terra pingui & glutinosa aquis madefacta oblinuntur : eiusdem canalis os ex puteo uel extat, & quidem altitudine trium quatuorúe pedum: uel non extat: si extat, speciem infundibuli quadranguli præ se ferens latius & patentius quàm ipse canalis est, ut eò facilius flatum concipere possit: si non extat, latius canali non est, sed ad id è regione uenti spirantis asseres affiguntur, qui flatum excipientes in ipsum ingerunt.
- Os canalis extans A. Asseres ad canalis os, quod non extat affixi B.
Tertia ex fistula uel fistulis & uase constat: etenim super supremam fistulam statuitur uas ligneum ligneis circulis cinctum , altum pedes quatuor, latum tres: cuius os quadrangulum , quod semper patet, uenti flatum concipit, & eum uel una fistula in canalem longum , uel plurib. in puteum deducit. Suprema fistulæ pars inclusa est in orbe tam crasso, quàm uasis fundum est: paulò minus lato, ut uas circum ipsum uersari possit. Ex orbe tamen fistula extans includitur in rotundo foramine, quod est in medio uasis fundo: qua parte ad fistulam affixus est axiculus statutus, qui per uas ferè medium penetrans fertur in operculi, fundo simillimi, foramen, in eo includitur, circum quem axiculum immobilem & fistulæ orbem uas mobile facillimè uersatur à leni aura spirante , nedum à uento, qui eius alam gubernat: ea ex tenuibus tabellis constans ad supremam uasis partem affixa est: & quidem è regione spiritalis oris: quod esse quadrangulum & sem-