Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/188

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

bus distinctum, quos equus in claustris, similibus his, in quæ equi solis ferreis calceandi induci solent, inclusus continenter, pedibus calcans orbe simul cum axe circumagit: cuius dentes longi deprimunt tigilla folles comprimentia. Quale uerò sit organum quod eos rursus diducit, & qualia sunt ipsorum sedilia libro nono planius explicabo. Follis autem quis si graues halitus ex cuniculo trahit, eos superioris tabulati foramine expirat: sin ex puteo, eodem uel nare. Orbi præterea est rotundum foramen, quod, cùm machina sistenda est, trude traijcitur. Altera uerò machina duos habet axes, statutum equus uersat: eius autem tympanum dentatum circumagit axis strati tympanum, quod ex fusis constat. Cæteris machina similis est proximæ: hic etiam follium nares in canalibus longis collocatæ, flatum in puteum uel cuniculum inspirant.

   Machina primo descripta A.
Folles naribus carentes C.
Foramen quo graues halitus siue flatus expirant D.
Canales longi E. Cuniculus F.
   Machina secundo descripta G.
Orbis ligneus H. Eius gradus I. Claustra K.
Eiusdem orbis foramen L. Trudes M.
   Machina tertio descripta N.
Axis statutus O. Eius tympanum dentatum P.
Axis stratus
Eius tympanum, quod ex fusis constat R.