Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/193

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

diem Lunæ rursus in puteos descendunt, aut ingrediuntur in cuniculos. Interea uis illa fumi uirosi euanescit. Est etiam ubi ratio cum Orco habetur: nam quidam loci metallici, licet rari sint, sua sponte uirus gignunt, pestilentem auram exhalant: sicut etiam quædam uenarum cauernæ, sed hæ sæpius graues halitus in se continent. Ad Planam Boemiæ oppidum sunt nonnulli specus qui quibusdam anni temporibus halitum ex acidulis emittunt lucernas restinguentem, & fossores, diutius in eis morantes, necantem. Plinius quo scriptum reliquit: Depressis puteis sulfurata uel aluminosa occurrentia putearios necant, experimentum huius periculi demissa ardens lucerna si extinguatur: tunc secundum puteum dextra ac sinistra fodiuntur æstu aria, quæ grauiorem illum halitum recipiant. Verum Planæ construunt fol les, qui graues istos halitus haurientes huic malo medentur, de quibus suprà dixi. Quinetiam interdum operarij de scalis in puteos delapsi brachia, crura, ceruices frangunt, aut decidentes in lacunas suffocantur: plerun uerò in causa est negligentia præsidis: cuius est proprium munus & scalas ita uehementer ad tigna affigere ut non abrumpantur, & lacunas, ad quas putei pertinent, ita firmè asseribus contegere, ne ipsis motis homines decidant in aquas: quocirca præses diligenter suum munus exequatur: tum ianua casæ non uergat in aquilonem, ne tempore hyberno scalæ frigoribus congelent: nam id ubi factum fuerit, manus frigore rigentes, uel lubricæ suum tene di officium facere non possunt: ipsi etiam homines sint prouidi, ne, si nihil horum fuerit, sua cadant incuria. Concidunt præterea montes, ea ruina oppressi homines intereunt. Certè cum quondam Gosclariæ Ramesbergum desedisset, ruinis tot homines sunt oppressi, ut uno die circiter quadringentas foeminas uiris orbatas esse annales loquantur: et ab hinc annos undecim Aldebergi suffossi montis pars resoluta resedit, & sex fossores improuisò oppressit: absorbuit etiam casam at unà matrem cum filiolo. Id aunt plerun his accidit montibus, quibus uenæ sunt cumulatæ. Ita fossores relinquant fornices crebros montibus sustinendis, aut substructiones faciant. Saxum quo abruptum articulos atterit: quod ne fiat metallici structuris necessarijs puteos, cuniculos, fossas latentes fulcire debent. At in nostris fodinis non est solifuga, quam Sardinia gignit. Animal est, ut Solinus scribit, perex iguum simile araneis forma: solifuga dicta, quod diem fugiat. In metallis argentarijs plurima est: occultim reptat, & per imprudentiam supersedentibus pestem facit. Sed, ut idem ait, fontes calidi & salubres aliquot locis efferuescunt, qui abolent à solifugis insertum uenenum. Sed in quibusdam fodinis nostris, quanquam perpaucis, est alia pestis & pernicies: dæmones scilicet aspectu truci: de quibus dixi in libro De subterraneis animantibus inscripto: quod genus dæmonum precibus & ieiunijs pellitur ac fugatur. Quædam autem ex his malis at aliæ quædam res causa sunt, cur putei amplius fodi non soleant. Ita prima & potissima causa est, quòd non sint foecundi metallorum , aut si ad aliquot passus foecundi fuerint, quod in profundo sint steriles. Secunda affluentis aquæ multitudo: quam ne metallici possunt deriuare in cuniculos, quia tam altè in montes agi non possint: ne machinis extrahere, quod putei sint admodum profundi: aut si possent eam extra