Pagina:Agricola De re metallica.djvu/195

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


rum, quæ non facile igni liscunt, metalla ad se rapiunt, uel ea consumunt . Hoc modo cum fumo euolant, altero cum recremento & cadmia commiscentur: quo domini operam perdunt, quam posuerunt in fornacibus at catinis præparandis, & eos nouas impensas in eiusmodi recrementa & cæteras res facere necesse est. Verum metalla iam excocta experiri solemus, ut exploratum habere possimus quota argenti portio insit in centumpondio æris uel plumbi: aut quotam auri particulam libra argenti in se contineat. Et contrà quotam æris uel plumbi portionem habeat argenti centumpondium : aut quo ta argenti particula sit in auri libra: at ex ea re conijcere licet, utiliter possit necne metallum preciosum à uili secerni: quin etiam tale experimentum docet utrum nummi boni sint an adulterini, manifesto deprehendit argentum, si eius plus quàm fuerit iustum, monetarij miscuerint auro: aut æs, si eius plus, quàm fas sit, ijdem temperauerint cum auro uel argento: quorum omnium rationem quàm potero, diligentissimè explicabo. Venarum aunt experimentum, quod solis metallicis utile est, ab excoctione differt sola materiæ paucitate: etenim condo paucam discimus, utrum excoctio multæ nobis lucrum dabit an damnum, nisi enim metallici studio incumberent in eam experiendi rationem, qua utuntur, ex uenis, ut iam dixi, metalla interdum cum detrimento, interdum sine ullo emolumento excorent: nam experiri uenas impensis admodum exiguis, excore tantummodo magnis posumus. Simili autem modo fiunt. Primùm enim ut uenas experimur in fornacula, sic easdem excoquimus in fornace. Deinde utrobi non ligna, sed carbones incenduntur: tum ut in catillo fictili, cùm uenas experimur, metalla quæ in ipsis insunt, si aurum, argentum, æs, plumbum fuerint, iustissimè miscentur, ita in primis fornacibus, cùm eædem excoquuntur, permisceri so lent. Præterea ut hi, qui uenas explorant igni, metallum uel liquidum effundentes, uel frigefactum fracto catillo terreno purgant à recrementis, ita ex coctores quàmprimum metallum è fornace defluxerit in catinum, frigidam infundentes, ab eo rutris auferunt recrementa. Postremò ut in catillo cinereo aurum uel argentum à plumbo separatur, ita quo in secundis fornacibus. Sed artificem experiendæ uenæ uel metalli necesse est paratum, & instructum rebus necessarijs ad experimentum uenire: at fores conclauis, in quo statuta est fornacula, claudere, ne quis intempestiuè accedens mentem eius, in operas intentam, perturbet: libram præterea in suo loculamento collocare, ut ea, cùm ipse massulas metallorum ponderat, flatu uentorum huc & illuc agitari non possit: is enim arti est impedimento. Verùm res singulas, ad experimentum necessarias, describam exorsus à fornaculis: quarum alia ab alia differt figura, materia, loco in quo collocatur: figura quidem quòd sit teres uel quadrangula. At hæc magis est ad uenas experiendas accommodata.

Fornacula teres.