Jump to content

Pagina:Agricola De re metallica.djvu/199

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in altiori, per cuius os, qui uenas uel metalla experitur catillum forcipe imponit: in humiliori, per cuius partem superius patentem: quo sanè modo fornaculæ loco artifici est circulus ferreus: etenim super focum camini ponitur, & inferius oblinitur luto, ne flatus follis sub ipso exeat. Quod si fieret tardius, uena excoretur, & æs lisceret in catino triangulari, qui in eum forci pe imponitur, & rursus eximitur. Circulus aunt altus est palmos duos, crassus semidigitum: eius spacium interius plerun latum est pedem et palmum : qua parte flatus follis in ipsum penetrat, excisus est. Sed follis est duplicatus, qualem habere solent aurifices, aliquando etiam fabri ferrarij: cui in medio est asser, in quo inest foramen spiritale, latum quin digitos, longum septem, suo asserculo tectum: quod è regione est foraminis spiritalis infimi asseris. Eius uerò eadem est latitudo & longitudo. Sed follis longus est, excepto capite, tres pedes: latus postrema parte, ubi quodammodo rotundatur, pedem & palmum: ad caput, tres palmos. Ipsum autem caput etiam longum est tres palmos: latum uerò ea parte, qua cum asseribus coniungitur duos palmos & digitum . Postea paulatim fit angustius: naris, quæ unica, longa est pedem & duos digitos: ea in foramine muri, crassi pedem & palmum , locata est, ut etiam dimidia capitis pars, in quam naris includitur: circulum uerò ferre um in foco statutum tantummodo attingit: nam extra murum non eminet. Corium follis sui generis clauis ferreis infixum est asseribus: tum corio utrin asseres iunguntur cum capite, super quo est corium transuersarium in asseris parte clauis, quibus lata sunt capitula, infixum: similiter alterum in parte capitis: Medius autem follis asser situatus est in bacillo ferreo, ad quod clauis ferreis utrin cuspidatis & utrin directò deorsum uersus actis affigitur, ut leuari non possit. Bacillum uerò ferreum in medio est duorum tignorum erectorum, per quæ penetrat. Superius etiam axiculus ligneus, habens codaces ferreos, in foraminibus eorundem tignorum uoluitur: in cuius medij forma inclusus est uectis, et clauis ferreis affixus, ut non at exilire. Longus autem est quin pedes & dimidium: cuius postremam partem prehendit annulus ferreus bacilli ferrei, pertinentis ad caudam infimi asseris ipsius follis: quam alter eius annulus similiter prehendit. Ita cùm artifex uectem deprimit, follis pars inferior leuatur, flatum in narem compellit: at etiam spiritus, per foramen , quod spiritale dicitur, asseris medij penetran s subleuat superiorem follis partem: cuius asseri superpositum est plumbum tam graue, ut eam follis partem rursus possit deprimere: quæ depressa æquè ac inferior pars per narem flatum expirat. Isto modo se habet follis duplicatus: qui fabricatus est propter circulum ferreum, in quo catillus triangularis, in quo uena æris excoquitur, & æs liscit, collocatur.

Circulus serreus A. Follis duplicatæs B. Eius naris C Vectis D