Pagina:Agricola De re metallica.djvu/227

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


& additamenta : ea inter minores istas libras est maxima: & octo maioris ponderis uncijs in eius alteram lancem, & totidem in alteram impositis uitium non facit. Secunda subtilior est, qua ponderamus uenas experiendas uel metallum: ea centumpondium minoris ponderis bene ferre potest in altera lance, at in altera uenam uel metallum tam graue quàm tantulum centumpondium est. Tertia est subtilissima, qua ponderamus massulam auri uel argenti, quæ experimento perfecto in catilli cinerei fundo resedit. Quod si quis secunda libra ponderabit plumbum, uel tertia uenam, multum eis nocebit. Quod autem metalli pondus minus ex uenæ uel metalli misti centumpondio minore conficitur, idem metalli pondus maius ex uenæ uel metalli misti centumpondio maiore conflatur.

Prima libra minor A. Secunda B.
Tertia in loculamento posita C.
De re metallica 1556-143.png

Dere Metallica Libri VII. FINIS.