Si uero pyrites uel cadmia, uel alia uena metalli particeps plusculum sulfuris uel bituminis in se contineat , sic urenda est, ut neutrum pereat: ita in ferream laminam foraminum plenam coniecta , carbonibus superiniectis uritur. Eam laminam sustinent tres muri, duo à lateribus, tertius à tergo. Sub ipsa ollæ, in quibus aqua inest, collocantur: in quam uapor sulfurosus uel bituminosus defertur: in ea pinguitudo, si sulfur fuerit, plerun lutea: si bitumen, picis instar nigra supernatans concrescit : quæ ni eliceretur, metallo, dum excoretur uena, multum noceret. Ab ea uerò sic separata alim utilitatis fructum hominibus præbet: maxime sulfurea. Ex uapore aunt , qui non in aquam , sed in solum defertur, sulfur uel bitumen fit pompholygis simile, & tam leue, ut difflari spiritu possit. Alij utuntur fornace concamerata , & è fronte patente, at in duas cameras distincta. Inferiorem murus, in eius medio ductus, in duas partes æquales diuidit, in quibus ollæ, similiter aquam in se continentes , collocantur. Superior uerò rursus in tres partes est distributa: quarum media, non latior medio muro, cuius suprema pars est, semper patet: in ea enim ligna imponuntur: alijs duabus sunt ferreæ fores, quæ lignis accensis clauduntur, ut non minus quàm testudo ignis ardorem contineant : in illarum bacillis ferreis, quæ pro pauimento habent, collocantur ollæ fundo carentes: cuius loco cancelli, ex ferreis silis facti, in quan imponuntur: per quorum foramina sulfurosi uel bituminosi uapores à uena usta manant in ollas inferiores. Superiorum autem ollarum singulæ centumpondium uenæ capiunt: qua repletæ operculis teguntur, luto oblinuntur.
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/236
Appearance